855
50 PHYSICA ARISTOTELIS
iium, & locorum. Insuper usum annuli, &
Astrolabii. Dein accedant ad naturae stu¬
dium, discant prima corporum initia no¬
scere, & separare. Fixitatem, inquam, vo¬
latilitatem, cum separatione, vita, morte,
alteritatem, defectibus, alteratione, infirmi¬
tate, corruptione, transplantatione, solu¬
tione, coagulatione, resolutione, operan¬
do novisse. Historia addatur extractio¬
num, divisionum, connexionum, maturita¬
tum, promotionum, impedimentorum,
consequentiarum, damni denique, atque
utilitatis. Doceantur simul seminum, fer¬
mentorum, spirituum, ac tincturarum pri¬
mordia, cum omni fluxu, digestione, com¬
mutatione, motu, & perturbatione alte¬
rabilium. (10) Eaque omnia, non quidem nu¬
da Logismi descriptione, sed demonstra¬
tione Ignis mechanica. Natura siquidem,
sua opera metitur distillando, irrigando,
siccando, calcinando, resolvendo, iisdem
planè mediis, quibus vitra, ejusmodi ope¬
rationes absolvunt. Adeoque Artifex, na¬
turae operationes mutando, ejusdem pro¬
prietates, & scientiam nanciscitur. (11) Nam
utut naturale ingenium, & acumen iudi¬
cii, Philosophus habeat; nunquam ta¬
men ad rerum natutalium radicem, aut
radicalem scientiam admittitur, sine igne.
Adeoque mille putationibus deluditur
quísque, quas non nisi ignis adminiculo,
sibi explicat. Fateor itaque, nil hominem
sciendi avidum, penitius ducere ad
mnium scibilium cognitiones, quam
gnem. Itaque iuvenis tandem ex Scholis
istis rediens, mirum sane, quantum supra
Academiae Philosophos, & inanem Scho¬
larum logismum, ascenderit. (12) Turpe in¬
primis censebit, Scholas nescire, (per ex¬
emplum) ovo, interim, dum ad avem
fluit, mille in via dispositiones superveni¬
re, omnesque esse externas, & accidenta¬
rias semini: nec cessare tamen interim, de¬
currere ad scopos suae destinationis. Ete¬
nim figura vitelli, cum invicem succeden¬
tibus dispositionibus aceidentariis, prae¬
13. tereunt quidem: non tamen nova, ad sin¬
gulam dispositionem putrefactionis, ad est
formae putridi generatio. Vnica nimirum
forma pulli vitali, excepta, nulla advenit
alia. quae sensim per praevias dispositio¬
nes excitatur, ac tandem acquisita dispo¬
sitionum maturitate, influit. Nec enim
dum avis moritur, est quaedam cadaveris
forma essentialis, aut generatio. (14) Omnis si¬
quidem generatio in natura, clauditur.
forma essentiali, qua cadaver caret, prout
& semine, ac moderatore Archeo (ut suo
loco. Sicut eum essentia cum Vulcano se¬
minis incipit, & cum producto, sive gene¬
rato, eadem perseverat: ita eodem fati¬
scente, eadem perit. Pereunte autem essen¬
tia, ruit & forma illius Praeses. Vulcano
nempe deserente corpus, incipiunt caro,
cor, venae, &c. putrere, eo quod iam du¬
ctore vitali balsamo, sint orbata. Sub vita
enim, caro distinguebantur, & os, &tc. In
specie, & forma propria, caro erat caro, &
ab osse formaliter discreta erat, in qua
forma in cadavere illico apparent. Adeo¬
que per mortem in toto, aut in singulis,
nulla cadaveri forma, vel essentialis quid¬
ditas, supervenit. Duntaxat quod vitale
erat, est separatum. (15) Erroneum itaque esto,
quod unius corruptio, alterius sit genera¬
tio. Siquidem vitae corruptio solum ad¬
venit, per exstinctionem vitalis balsami,
vel sormae, sive nova proinde creaturae ge¬
neratione. Nulla itaque privatio, contin¬
git in vitalibus, adeoque nec privatio
ibidem potest habere vim principii. Cum
à semine, usque in ens vitale, non sit nisi unus
progressus, promotio, & maturitas, sub
cujus finem forma datur. Reciprocè ergo
quoque generatio advenit, sine ulla corru¬
ptione, quoties materia, iam ad maturita¬
tem suae destinationis deducta, per Vulca¬
num seminalem, formam impetraverit
liunde advenientem. (16) Imo iste Vulcanus,
per discessum vitae abit, evolat, vel evane¬
scit, sine ulla sui corruptione, non secus
atque lumen, perit sine sui corruptione.
Nimirum vita cyanescit, per modum lu¬
minis pereuntis. Et Vulcanus, cum sit
quae¬