855
ET GALENI IGNARA. 51
quaedam vitalis aura, evolat. Vtrumque
sine corruptione sui, & corpus, quod vita
destituitur, propriè eo ipso non corrum¬
pitur, licet defectu vitalis balsami, mox
corruptio subsequatur. Quod satis appa¬
ret in mumiis, itemque in vegetabilibus,
quae sicca, & vitâ privata, in usus asser¬
vantur, imo persaepe omnem corruptio¬
nem arcent. Tantum abest, quod pereun¬
te illorum vita, eo ipso essent corrupta.
(17) Ideoque mors in vitalibus, propriae non
est corruptio vitae, ut nec viventis: sed vi¬
tae exstinctio. Ac licet in quibusdam, cor¬
ruptio corporis subsequatur: Id sanè est
vitae & Corpori per accidens. Quod pa¬
tet. Siquidem arte praeservantur cadave¬
ra à corruptione. (18) Itaque iam Aristoteles,
privationem, cum corruptione confun¬
dit, suumque principium nonens, ab ente,
corruptione, non distinguit. (19) Deniquo
formae rerum, non sunt corruptioni obno¬
xiae, ideoque nec corrumpuntur: sed an¬
nihilantur. Quocirca nec ablatio, vel extin¬
ctio formae, ullam corruptionem ex parte
formae, involvere potest. Odi praeterea,
metaphoras, in historia naturae, & essen¬
tialium familia. Quippe quae Scholarum
errores, disputandi rixas, & latriam Ari¬
stoteli exhibitam, introduxere. Caete¬
rum, si Aristoteles naturae sit ignarus, &
totius Physices nescius, profecto Gale¬
nus, majorem adhuc ignorantiam ubique
manifestavit. (20) Nam inprimis constare fa¬
ciam, non esse quaternarium elemento¬
rum, nec horum congressum pro corpori¬
bus, quae mista creduntur: multo minus
luctam, aut qualitatum, vel complexio¬
num pugnam, aut in morborum causas.
Adeoque nec elementorum tractatum
proprie spectare Medicinam. Ego sanc
reperio Galenum, opinionum sedulum, &
pactantiosum descriptorem sine iudicio,
vel discretione. Neque enim de Natura,
morbis, causis, atque defectibus, meliùs
sensisse, quam de placitis Hippocratis &
Platonis. (21) Bis enim ex professo illa Galeni¬
volumina, cum attentione perlegi, at re¬
peri Galeni pauperiem, & indistinctam
ignorantiam, cum ejus temeritate pugna¬
re. Siquidem illi libri, nil minus, quam
Hippocratis, aut Platonis doctrinam at¬
tingunt. Neque etiam Hippocratis quic¬
quam, cum Platone commune habet. Ad¬
eoque non inveni quenquam, qui illos,
commentario dignos, ut neque scriptos
de conservanda valetudine, censuerit. (22) Hoc
unum in Galeno perpetuum est, quod sup¬
pressis authorum nominibus, aliorum in¬
venta, lubens ad se rapuerit: totus ludi¬
cio penuriosus, quoties proprii arbitrii
sensa expressit. Haec de duobus Physices
Antesignanis, sic debui declarare, ut Scho¬
lae abstineant, hos Magistros adorare.
ELEMENTA
1. ELementorum doctrina, in medendo, impertinens
teta, adeo & in Galeno, ridiculus tantus libro¬
rum illorum acervus. 2. Vanae putationes Scholarum
de clementis. 3. Vera scientiae naturalis initia tra¬
duntur. 4. Sex Conclusiones è Sacris. 5. Tria tan¬
tum esse elementa. 6. Contentum Coelorum. 7. Duo
esse clementa primigenia. 8. Ignis non esse elemen¬
mentum. 9. Error Paracelsi, de materia Caeli. 10.
Concidit quaternarius, pro mistionibus Corporum, &
morbis. 11. Propositio. Quod omnia quae creduntur
mista, sint materialiter ex sola aqua, cum mechanica
demonstratione. 12. Quid terra elementalis, virgi¬
neaque. 13. Vnde elementa dicantur duo primigenia.
14. Obiectio ex artificialibus. 15. Vis ignis Gehennae
artificialis. 16. Altera obiectio ab Artibus. 17. Cur
aqua reputetur elementum primigenium.
OBtutus meus fertur in bonum
usuale, non autem in inanem
logismum. Quapropter cum
Veteres naturam, ejusque
perationes quaslibet, revo¬
cent ad calculum elementorum, qualita¬
tum, & complexionum, in mistione resul¬
tantium, hancque doctrinam Scholae, per
manum, Medicinae Tironibus adhuc ho¬
die tradant, in humanam perniciem: et¬
G 2 iam