855
52 ELEMENTA
iam atque etiam elementorum Anato¬
miam aggrediar, quò constet, in causis
morborum erratum hactenus. (2) Paradoxa
ubique, & insueta Scholis referam, du¬
rumque erit à doctrina imbibita, descisce¬
re illis, qui totam in Galenum veritatem
fluxisse, credunt. Omne corpus, terra,
qua, aëre & igni exceptis, multis volumi¬
nibus, taediosaque Graecorum jactantia,
Galenus tradidit constare horum qua¬
tuor coadunatorum conjugio, adeoque
hinc corpus dici mixtum. Insuper, quod
Corporum paritas, diversitasque tota, ex
impari quatuor elementorum conssuxu,
ac pugna continua, consurgat. Scholae au¬
tem posterae, adhuc indecisum disputant,
utrum elementa cum suis formis perstent,
in misto; an vero in singula mistione, or¬
bentur suis formis essentialibus, quasque,
peculiari indulto, à separatione & forma
generali misti privatione, reassumant. De
mum ex imparitate, & duello elemento¬
rum, omnes infirmitates, & fomenta pri¬
migenia nostrae mortalitatis, descendere
iubent. Mirum sanè, quantum in his ri¬
xatum, & scriptum sit: ac miserandum,
quantum haec laxa nugarum somnia, mun¬
dum hactenus circumvenerint, inanes, &
perniciosas naenias in Scholarum nundi¬
nis, pro scientia medica prostituerint, ad¬
eoque tam damnosa inde delusio, obedi¬
entiam aegrorum medendo fęfellerit. (3) Post¬
habitis itaque Paganorum imposturis,
iuxta Sacrorum Authoritatem, meas ex¬
perientias, & donatum lumen, dirigo, in
cujus luminis conspectu, noctuae aves fu¬
giunt. Summè itaque dolendum, Scholis
Christianorum adhuc doceri tenebras,
habito lumine veritatis. In principio ita¬
que creavit Omnipotens, Coelum, & ter¬
ram, antequam dies primus eluxisset. Pri¬
mo deinceps die, creavit lucem, eamque à
ténebris divisit. Secundò, creavit firma¬
mentum, quod separaret aquas superio¬
res ab aquis, quae supra se erant. & nomi¬
navit illud, Coelum. Conspicuum hinc
est itaque, quod ante primum diem, iam
aquae ab initio essent creatae, coelestis cu¬
iusdam indolis participes, eo quod sub
coeli etymo occultarentur. Cognatae ta¬
men essent hisce aquis inferioribus, qui¬
bus semel conjugatae fuerant, ante earum
separationem. Denique quod tenebrae co¬
operirent faciem abyssi, quodque ista abys¬
sus aquas denotaret: eo quod tum ad¬
huc, omnes supercoelestes aquae, nostris
connexae, super terram, incomprehensibi¬
lis profunditatis abyssum facerent, super
quam Spiritus (cui nomen aeternus) fere¬
batur, ut sua benedictione recentem
quae creaturam repleret. (4) Liquet ergo,
quod creatio Coeli, aquae, & terrae, esset
ante diem, nec annumeretur sextiduo
creationis, deinceps descripto. Quod Ae¬
terno placuerit, etiam quiescere septimo,
qui respectu praedictae creationis, esset
ctavus, si dies fuisset. Ideoque non in die¬
rum numerum relatus, quod ante natam
lucem, materiae elementalis creatio fieret.
Denique hoc textu, firmamentum est ne¬
dum coelum octavum stelliferum: sed si¬
mul & illud, quod nostra authoritate, in
septem errones orbes distinguimus. Quod
gentium doctor, cum octavo, in unum
complecti visus est. Crystallinum vero,
& primum mobile, pro altero, & tandem,
immensum Coelum, incomprehensibilis
magnitudinis, & luminis, in quo iustus
quisque, Solis instar splendet, pro tertio.
Quamquam Empyreum illud cum duo¬
bus sociis junctum, pro altero sumtum,
aliud fortè pro tertio supersit. Quod sit
abyssalis recessus fontani luminis, divinae
Majestatis torus, inscrutabilis. Saltem fir¬
mamentum, à Luna, in connexum stellati
Coeli usque, attingit, & aquam supra se, ab
hisce inferioribus disterminat, ideoque
Coelum Ebreis (ubi sunt aquae) sonat.
(5) Magna autem luminaria, & stellae quarto
die incoepere, & in firmamentum digestae.
Initio ergo, Coelum, terra, & aqua, omni¬
um corporum deinceps nascendorum ma¬
teria, creata est. In Coelo autem contine¬
bantur aquae, non autem in terra; hinc
aquas,