855
56 TERRA
tritionem. Nec demum finis elementi est
seipsum per avaritiam, famem, luxum, aut
necessitatem augere, cum alterius destru¬
ctione. Non enim avaritiae, vel odii, crimi¬
nis rea sunt, ut nec ali optant. Deniquo
neque ad istam transmutationem facien¬
dam, Archeum obtinuerunt elementa, cu¬
linam, aut proprietates. Tota ergo de bel¬
lo elementali, Scholarum doctrina, anilis
fabula est.
(13) Terra itaque, nunquam assumitur, vel
sponte materialiter accurrit, in corporum
constitutionem extra se. Nullaque in na¬
tura fit ritè mistio, quae subter unitatem
formae compositi naturalis, firmiter coa¬
lescat, nisi inter succos, & spiritus. Econ¬
tra; nulla pulverosa commistio, ad gene¬
rationem tendit: sed tantum est apposi¬
tio, mox; sponte, atque iterum cito fati¬
scens. Omnis proinde terra, lutum, ac
nine corpus tangibile, verè, & materiali¬
ter, est solius aquae progenies, & in aquam
iterum reducitur, per naturam & artem
(14) Nec obstat, quod ex luto & arena, latex
coquatur; ut ex arena & cinere, vitrum.
Siquidem quidquid luti est, sponte in sa¬
lem resolvitur tandem, permanente eo¬
dem sabulo, quòd lutum in se contraxe¬
rat. Vitrum quoque, ut arte, ac sine semi¬
ne, in compositum artificiale transivit: ita
per artem denuo, resoluto vinculo, ad pri¬
stina redit initia, adeo ut eadem numero,
& pondere arena inde prorsus eliciatur,
quae per fluxum fornacis, cum alcali
coaluerat in lapidem pellucidum, sive
vitrum. Hinc namque liquet, nun¬
quam arenam, sive elementum terrae,
confluere ad generationes naturales, at
que semina es. Et quoties artificiis ser¬
vit, toties semper arenam, persistere im¬
mutatam in vitro, candenti, fluxu salis oc¬
cultatam, ac in vitrum transparens assum¬
tam. Non enim argentum, esse amisit,
cùm per Chrysulcam est solutum, licet
amiserit illud oculus, & diaphaneitatem
nactum sit. (15) Cum igitur arena, sive terra
originalis, tam arti, quàm naturae resistat,
nec queat ullis adminiculis (unico dun¬
taxat Gehennae artificialis igni excepto)
naturae, vel artis, à primae vaesui constantia
recedere (sub quo igne artificiali, arena
sal fit, ac tandem aqua, quia vim habet
agendi super sublunaria quaevis, absque
reactione) sequitur quoque, terram ori¬
ginalem, nunquam ad generationes natu¬
rae seminales, ullo modo assumi. (16) Nec ar¬
guit, quod imperitus aliquis, vitrum esse
ultimum artis subiectum velit, quodque
nec arte, nec igni deleri idcirco queat.
Erudietur namque, si vitri pollinem, pluri¬
alcali colliquaverit [sic], ac humido loco expo¬
suerit; reperiet mox totum vitrum, resolvi¬
in aquam: cui si affundatur Chrysulca, ad¬
dito, quantum saturando alcali sufficit, in¬
veniet statim in fundo, arenam sidere, eo¬
dem pondere, quae prius, faciundo vitro
aptabatur. Terra ergo immutata persistit,
quamquam ipsa toto orbe mobilis, ac mo¬
ta fuisse videatur. (17) Imo talpa, aggerem
transfodiendo; inundationem magni tra¬
ctus facit, adeoque abiectum animal, ter¬
ram centro, mundumque loco, dimovere
potest, si centrum aequilibrii locum tenere
credamus, & Maria dorso terrae, recentêr
incumbere videamus. In Rekem, prope
Traiectum Mosae, Navis maritima, sub
arenoso colle reperta est, anno 1594. In
tractu Peele, Pini, seriatim sub terra reper¬
tae. Quae non nisi in montibus libenter
proveniunt. In Hingsene prope Scaldim,
12 pedes subter horizontem, humido pra¬
to, repertus dens elephantis, cum tota
maxilla, cuijus tertiam partem, duorum pe¬
dum longitudinis; mecum asservo. Adco¬
que vivi elephanti quandoque fuere hoc
tractu. Nuperrime autem desiit reperiri
tota Groenlandia salo subversa. Vnde ne¬
cessario centrum terrae transferri debuit.
AQUA.