855
AQUA 59
vicissim, permutari facile spondent Scho¬
lae, devenero, prius aliud paradoxon eluci¬
dabo. (13) Globum videlicet ex terra & aqua
compositum, rotundum quidem esse ab
ortu per occasum, in ortum: non tamen
ab Aquilone in Austrum: sed teretem, si¬
ve ovalis figurae. Quod inprimis navigan¬
tes fefellit multum. Eo quod citatiori
cursu, aquae à Borea in Austrum labantur.
quam alioquin ab ortu, in occasum. Semper¬
namque plurimae aquae, ab Aquilone per
flumina descendunt, quae non recurrunt
unquam ad septemtrionem. Sic Danu¬
bius in Archipelagus, cum aliis multis la¬
bitur, per Hellespontum, descendunt
quae, nec aliquid à Mediterraneo remeat.
Quidquid semel in mediterraneum deci¬
dit, nunquam in Oceanum spargitur. Ni¬
lus enim, recta à montibus lunae semper
descendens, in Zebenuticum mergitur,
totus cum suis mitris: interim nec me¬
diterrancum crescit, nec salsius evadit.
Quod tamen prorsus esset necessarium, si
nudo vapore tenus, infusae exhalarent è
mari aquae. Sed Sapientia aeterna, medi¬
terraneum plerísque locis Oceano fecit
profundius, ut sabulum virgineum, instar
cribri, aquas simul cum suis salibus com¬
biberet. Necessitates humanae namque
(quae Deo legem dictasse videntur, ex sua
bonitate) requirebant fontes, atque flu¬
mina, è summis apicibus decidentia. cver¬
sae denique è quellem aquae, per fontes,
post se, continuitate trahunt sequentes, id¬
eoque & in fundo, marium aquas, sorben¬
do combibunt. Proprietates itaque locis
sunt additae, ex divina Providentia, pro¬
pter necessitates. Borealis maris fluxus,
sub Angliae Kentonia, ferè per horae dimi¬
dium, anticipat fluxum maris occidui. Vn¬
de coniicio, terram, atque mare, boreali
plaga ascendere. Scandia namque à scan¬
dendo, tota borealis terra nominatur. Et
mare boreale non glaciaretur, si salsum
esset. Si dulce; denotat Oceani salem, non
posse ascendendo commisceri sibi, sed
quod aquae boreales, incessanter in decli¬
ve ruant. Verisimile est namque, tam in
prima abyssi mistione, quam in Cataclys¬
matis diluvio, omnes aquas semel, atque
iterum commistas, harumque commistio¬
nem mare vocatam ideo. Quae ergo ini¬
tio semel salsae, atque mox dein dulces
fuere: certum est, illas continuo deorsum
defluxisse, quia dulces sunt hodic: adeo¬
que Scandiam Aegypto longe sublimio¬
rem in situ. Sed fingamus modo: terram
decem pedes, labrum mari, utrobique con¬
stituisse in litoribus, servemusque rotun¬
ditatem aequabilem: saltem Nilus, qui re¬
cta ab Austro in mediterraneum mare,
per mille leucas, fertur praeceps, si praeter
sphaerae rotunditatem, quae non est decli¬
vis uspiam, imo se habet per modum pla¬
ni, relatione centri, tantum haberet à sui
ortu, in mare usque, decem pedum casum
ad summum. Quod est, Nilum quietum
stagnum dicere, non autem decurrens flu¬
men. Etenim dum Gaudavo Brugas fo¬
vea meditaretur, inventa est 18 pedum al¬
titudo decidens, sumta dimensione noctu,
super ssammam candelae, idque detracta
sphaerae rotunditate. Si ergo tarde volvu¬
lo, 18 pedes decidentiae, sunt octo leucis,
Nilus aeque tardè fluens, opus habebit ad
minimum 2230 pedum altitudine, in sui
initio. Sin autem per modum Nili fluxe¬
rit, opus quadruplo necesse habebit; ad
minimum: sive novem pedum millibus.
hanc autem terrae altitudinem si 15 gradi¬
bus, à Tropico Australi, ad mare mediter¬
raneum, Nilus metiatur, ubi figura adhuc
sphaerica globi est, quam ergo non conji¬
cere licet à Montibus lunae, ad Austrum
usque? Casus indefessus aquarum ab
Aquilone, promittit insignem terrae ele¬
vationem: Sic est. (14) At inde colligere non
datur, omnes confestim aquas, eo posito,
Aquilonem deserturas; Quippe silent le¬
ges situum, ubi aqua circa mundi centrum
decidit circumquaque. (15) Adeoque universi
necessitas, & proprietatum regula fuit.
Fingo enim sublunarem locum, sine palpa¬
bili corpore, silicem vero teretem, de Coe¬
H 2 lo