855
AER 61
Demonstratio Mathematica, quod Aër
& aqua sint elementa primigenia, &
impermutabilia, frigore, vel calore
unquam in se invi¬
cem.
(1) SCholae adhuc cum suo Ari¬
stotele, aërem ad octo gra¬
dus, id est, summe humi¬
dum; ad quatuor vero, sive
ad mediocritatem, calidum.
Frigiditatem vero summam aquae do¬
nant, cum humiditate remissa sive medio¬
cri. Adeoque aërem aqua duplo humi¬
diorem mandant, ex eo, quod aër, sui com¬
pressione, ac congressu, aquam generet.
Sed sodes; quid istud est aliud, quam som¬
nia, pro veritate vendidisse? Nam si aër
condensetur, ejus humiditas quoque den¬
sior, major, ac palpabilior erit in aqua,
quam erat prius in aere: cum condensatio
nequeat facere novam formam essentia¬
lem, nec sit principium generationum,
quid istud est aliud quam impertinenter
nugari: Saltem aqua, non esset nisi aer, ad
decuplum (vel potius centuplum) in hu¬
miditate condensatus, magísque activus,
ideoque centuplo, ac confestim, plus hu¬
mectaret, & fortius, quam aer. (1a) [sic] Tantum
abest quod proinde aqua, minus humida
esset, quam aer. Sin vero nuda condensa¬
tio, aerem disponat ad novam formam;
cum cadem dispositio efficientis interni,
sit causa illius generati necessaria, necesse
est, eandem permanere in producto; Ad¬
coque, si aer condensatus, sit aqua; iam
non erunt nisi duo elementa, aqua nempe,
& terra. Dum aqua erit tam humida, at¬
que dum prius esset aer, In quo nempe so¬
la intercessit condensatio. Quae est par¬
tium adunitio: non autem formalis rei
in rem transmutatio. Siquidem omnifa¬
riam, forma resultans ex humiditate aeris
condensati in centuplum, saltem centuplo¬
erit humidior, & plus humectabit, quam
pristinus aer. At sanè non humectat aqua,
ob densitatem: (alioqui namque terra
adhuc plus humectaret) eo quod sola hu¬
miditas humectet, & non densitas. Alias
namque plus argentum vivum humecta¬
ret lanam, aut manum, quam aqua. Quid¬
quid énim plus humectat, id ipsum quo¬
que humidius est; & vice versa, quidquid
in natura elementali est humidius, id et¬
iam plus humectat. Ridet Natura, fidem
pro sensu notis, ex somnio poscere, & pu¬
denda Aristotelis commenta pro veritate
etiamnum docere. At dicunt Scholae. (2) Sic
docendum propter axioma: "Propter quod
unumquodque est tale, illud ipsum est magis tale",
(quasi propter axiomatis honorem, men¬
tiendum Deo?) Sed aqua non est humi¬
da nisi propter aerem, ergo aer debet esse
humidior quam aqua. At sudabunt plus
satis, antequam subsumtum probaverint:
Sed aer in se nec humidus est nec calidus:
ac quidquid ipsi humiditatis inest, id ipsi
peregrinum contentum est, aeris naturam
non attingens unquam, licet in aeris po¬
rositatibus vapores contineantur. Quid
enim vitri naturam attinet, si aquam in se
clauserit? docebo namque mox, esse im¬
possibile, aerem & aquam vicissim com¬
mutari. (3) Adeoque per absurditates, Scho¬
lae prorsus impossibilia theoremata sup¬
ponunt. Absurdum namque, & impossi¬
bile continet etiam, aerem condensatum,
aquam fieri, ac esse fontium materiam
perpetuam. Aerem enim, in canna ferrea,
unius ulnae, compressi fere ad quindecim
digitorum spatium, qui dein sui explosio¬
ne, instar sclopeti, pyrio pulvere acti, sphę¬
rulam trans asserem misit. (4) Quod utique
non fieret, si aer, compressione, in aquam,
vi adigi posset. Maximè, quod illud ex¬
perimentum non minus succederet hyc¬
mis intensissimo frigore, atque calore ae¬
statis. Quid si ergo aer, vi compressus, can¬
na ac tempestate frigidis, non mutetur in
aquam, qua tandem authoritate sua Scho¬
lae figmenta, de condensatione aeris, pro
fontium scaturigine, & continuatione sta¬
bilient? frigus enim in natura, non habet
gene¬
H 3