855
62 AER
generandi initia, causas, ac proprietates.
Imo nequicquam humiditatis, reperitur
in praefata canna; quinimo, madefactum
corium in fine pistilli trusorii, arescit illi¬
co. (5) Ridiculum est quoque, aerem probare
humidum, per fontium originem: & vi¬
cissim fontium ortum probare, ex suppo¬
sita aëris humiditate. Argumentum
trumque Scholarum, ex veri penuria est,
& petitio puerilis principii. Vtque qua¬
tuor elementa qualitatibus adornent, sin¬
gulis unam eximiam, alteram vero remis¬
sam tribuunt; mandantque Scholae, Na¬
turam obedire suis figmentis. (6) Aerem er¬
remissè calidum ajunt. Quia vicinum
volunt ficto elemento igneo: Id est, vel
quia à vicino; illam qualitatem remissam
mutuat: Mutatque propriam ac nativam
indolem, pro nutu vicini; Idque imperti¬
nenter, dum de nativis proprietatibus ser¬
mo est. Vel quia illam ex sui indole ha¬
bet, & licet remissam, attamen ideo, & ta¬
lem vicinum habuerit. Quod aeque imper¬
tinens, & infelix est. (7) Vtque aeris modera¬
tam probent caliditatem, Antiperistasis
aequè futile inventum invehunt. Videli¬
cet, aerem, suprema sui parte, calidum, ob¬
ignis propinquitatem (adeoque non es¬
sentialem, sed per accidens mendicatam,
& impropriam fingunt caliditatem)
prope terram pariter calere, ex solarium
radiorum reflexione. Qui calor, est adve¬
na per accidens, pro tantillo spatio: ideo
& ficta aeris proprietas. Mediam vero
aeris regionem, volunt mirabiliter frige¬
re, propter Antiperistasin. Nempe quia
utrimque circumstant partes aeris calidae.
Cujus simile accidere ajunt, profundis
puteis, aestate frigidis, ac hyeme tota te¬
pentibus. (8) At ego demiror Scholarum pro¬
fundas stupiditates, & veterum Cato¬
chum. 1. Quia ex tota illarum hac strue
apparet, aerem generaliter frigere, non
autem mediocriter calere. 2. Siquidem
ignis non est elementum in natura, mul¬
toque minus sub cavo lunae, nec ideo po¬
test supremum acra, nisi sommialiter cale¬
facere. 3. Si enim aer per se, & ex proprie¬
tate elementali, calet: Tunc semper, &
ubique, etiam profundis puteis calet. 4.
Si vero calet per aliud aliquid sibi genia¬
le, calefaciens: tunc praeterquam quod
praeter se haberet aliquid commistum, un¬
de desineret elementalis sui corporis sim¬
plicitas, etiam semper, & ubique actu ca¬
leret; aut denique caleret propter ali¬
quod appositum, agens, per accidens.
Quod impertinens est, quoties de essen¬
tialibus probandum assumtum est. Ergo
si aer per se non calet, per se frigere est ne¬
cesse. Cum illa duo se mutuo in natura
subsequenter excludant. 5. Si ignis nun¬
quam est frigidus, aut humidus, & nun¬
quam aqua est sicca: sic aer nunquam po¬
test esse minus quam intensè humidus, &
calidus remisse, si verum dicant Scholae. 6.
Mediam volunt aeris regionem, quae vix
semimilliari à nobis distat, suae doctrinae
immemores. Nimirum diametrum aeris,
decuplo superare diametrum aquae: hanc
vero, decuplo, diametro terrae majorem.
Quo figmento concesso, semidiameter
aeris, 570000 milliaribus esset profun¬
dior. Itaque semimilliare, quasi nihilum
esset, respectu medii aeris. Scholae quaeso
expergiscamini? Nam si aer spontè, atque
sui natura caleret, qua demum de causa
frigeret sui medio? An enim quia utrim¬
que vicinus calet? At tunc, non indigna¬
tionem, verùm potius gaudium, sibi aer
proponeret, ex naturae vicinae conformi¬
tate. Cur enim aer, nativam exuat pro¬
prietatem, eo quod utrimque tepentem
aerem, sibi conformem attingeret? Quo¬
modo enim tepida tepidae affusa frige¬
scet, eo quod teporem utrimque reperiat?
Vel si frigida, inter duas frigidas colloce¬
tur, anne proinde, sui in medio, calescet.
Mirari non sat possum Scholarum impoli¬
tam ruditatem, Antiperistasis doctrinam
tradentium, quae credulitatem tantam
optat, non iudicium. Nam etsi figmentum
istud placeret, dum aer circa terram calet,
at certe nullatenus posset hybernis frigo¬
ribus.