855
AER
64
tum nunquam desinit, à quo semel incoe¬
pit esse, excepta aqua, dum scilicet semi¬
nibus desponsata, abit in corpus, quod
mixtum creditum est hactenus. Vana er¬
go pugna, alteritas, victoria, & quod hinc
omnis morbus pendeat, dissolutio, ruina,
sanitas, & restitutio. Vana quoque me¬
thodus, quae per contraria, hinc petita, in¬
stituitur. Sensim enim Scholae, menda¬
ciorum istorum, malè sartorum consciae,
utut longum de complexionibus gar¬
riant, tandem deficiunt, & fictis humori¬
bus contentae, vix quicquam de elemen¬
torum pugna, amplius decernunt. praeter¬
quam in sex rebus praeter naturam, & diae¬
tae mandatis frivolis.
I. Aërem, & Aquam, esse corpora im¬
permutabilia in invicem.
Quamquam in praesentia plurium de¬
monstraverim, quod Hęer, in suo
Apologo contra meum libellum de Spa¬
danis, impertinenter usus esset meo in¬
strumento: attamen non desiit me suis
um stupiditatibus immiscere. Dicit namque.
Me voluisse edere motum perpetuum.
Nec cognovit quidem in eo, se sibi con¬
tradicere. Nam in instrumento cessat mo¬
tus, postquam aqua adscenderit, aut de
scenderit iuxta temperamentum ambien¬
tis. Neque enim plus iste motus dici po¬
test perpetuus, quam velum templi, ven¬
torum mutationi destinatum. Detegit er¬
go Heer, se nescire, quid sit motus perpe¬
tuus. Divulgaveram enim meum orga¬
num, ut iuxta doctrinam me¬
am de fontibus Spadanis pro¬
barem, quod aër sustineret
vulgatam rarefactionem, &
compressionem citra muta¬
tionem sui elementi. (12) Dicit
enim Heer: Spiritum vitrio¬
li, penetrasse substantiam vi¬
tri; quod nemo concedet,
qui longe subtiliores liquo¬
res norunt servari, etiam in
igne. Nec juvit, quod ipsi af¬
image 2
firmaveram, quod Clavius in Collegio So¬
cietatis Rom. ante annos 60 aquam in vi¬
tro recluserat, hujus figurae, cujus ne mini¬
ma gutta perierat. Id quod linea, per ada¬
mantem ibidem signata, ostendit. Heer au¬
doque Patavii fuisse Matheseos Professo¬
tem apud Idiotas ostentabat, se quan¬
rem. Quare volui in charta
demonstrare, ipsius omnimo¬
dam ignorantiam Matheseos.
Sed factus est coram mutus.
Ad demonstationem vero sic
processi. Delineata enim fi¬
gura vitri, in quo A & D.
sunt duae sphaerae, repletae ae¬
re. A autem & superior, est
exterius undequaque clausa.
D vero est globus inferior,
apertus in fine Canalis F.
Sunt autem A & D ex unico
vitro connexa per canalem BCE. in quo
est liquor vitrioli, ne fracesceret, quem
dixeram percontanti Heer, rubificatum
maceratione rosarum, ut visibilior esset.
Rubens ergo ille liquor, esto BC. Su¬
per hanc ergo figuram constitui hoc pro¬
blema.
Liquor BC non potest se movere per
temperamentum ambientis, in canali, nisi
unus globorum sit apertus, alter vero clau¬
sus. Explicatio dati. Sit vitrum cum li¬
quore, ut supra descriptum. Explicatio re¬
quisiti. Ostendendum. Quod liquor BC
non possit moveri in canali per tempera¬
mentum ambientis, sine apertione F. Prae¬
paratio demonstrationis. Est maxima,
quod aer patiatur dilationem, & constru¬
ctionem, iuxta qualitates caloris, & fri¬
goris, & quod iusta extensio quantitatis
in aere non habeatur, nisi cum est tempe¬
ratus.
Demonstratio. Aer qui est in A rare¬
factus per calorem ambientis, accrescit
per augmentum dimensionum, & ideo oc¬
cupat plus loci, quam antea. Quod tamen
esse nequit, nisi propellat liquorem BC.
in CE. (alioquin admitteretur porositas
vasis,