855
67
METEORI
11. Quemodo aqua det pondus, se ponderosius. 19. Cor¬
porum penetratio qualiter ordinaria, in via naturae,
20. In aqua non sunt tria prima: licet in sui simpli¬
citate, sit conceptibilis heterogeneitas, susceptita semi¬
num. 21. Fuligo, est mera aqua. 22. Quare nubes foe¬
teant. 23. Quid Ros. 24. Quid nebula. 25. Quare
aerem in media aeris regione frigere oportuit. 26. In
has frigore, cuncta per atomos segregata, moriuntur se¬
mina, reditque ideo aqua in simplicitatem elementi
sui: in terra vero & aqua, si res spolientur semine,
non redeunt ad istam simplicitatem: sed nouum conci¬
piunt semen. 27. Per Mechanicam patefit error Pa¬
racelsi. 28. Error Galenistarum, circa sapores ele¬
mentatorum. 29. Gas aquae quid. 30. Paracelsi in¬
constantia de separatione elementorum ex elemen¬
ta.
(1) IAm sat constat, aquam, vi ca¬
loris, vaporetenus elevari,
qui vapor nihilominus nil
nisi aqua extenuata est, &
permanet ut ante, ideoque
per Alembicum repercussus, redit in pri¬
stinum aquae pondus. Suspicari tamen li¬
cet, an aqua, per aeris frigus absumta,
non in naturam, atque proprietates aeris
mutetur. Quia post Diluvium, Omnipo¬
tens, misit ventos, ut siccarent faciem ter¬
rae. Et hodie etiamnum, sub frigidissimo
Aquilone, citius absorbetur aqua, quam
aestivis caloribus. Fons etiam, algidissimo
sub frigore, in abacum, continuo ca¬
dens gurgite, aquam quidem à conge¬
latione, impedit motus fontis decidui:
attamen cernitur quidam vapor adscen¬
dere, qui mox invisibilis, in aere ab¬
ripitur. (2) Praesumtio est, omnimodam ac¬
ris naturam, saltem frigore absumi,
non calore. Imprimis respondeo. Illo
dato absurdo, Scholas, imprimis ex¬
inde nequicquam pro se habere, ut proin¬
de aer per se humidus esset: tantum ab¬
est, quod aer ille (uti statuunt) longe hu¬
midior esset, quam aqua. Quin saltem sit
exsiccata aqua. Transmutatum enim, sem¬
per proprietates amittit, quas in termino
à quo, habebat, mutuaturque qualitates
transmutantis. Ut enim aut totus aer, ali¬
quando fuisset, aqua, aut ille dumtaxat
humidus esset, qui ex aqua nasceretur:
primigenius vero alter, esset siccus, à crea¬
tione. Et sic duo aeres, essentialiter di¬
versi. Quod autem aer in puritate sui, sit
siccus interna proprietate, patet ex obie¬
ctione, praesati frigoris. Quoniam si aer,
ex sui radice, esset humidus, venti non
fuissent missi ad desiccandum terram;
Quod si verò per ventos, aquae diluvii, ve¬
in aerem essent mutatae, multo plus ac¬
ris esset à diluvio deinceps, quam ante.
Consequenter, vel aliqua mundi pars va¬
cua fuisset, aut certe, iam ob compressio¬
nem, & densitatem, à novo tantae molis
aere causatam, suffocaremur (quod post¬
ea per mechanicam candelae patefiet) aut
aeris aequapars, debuisset successive anni¬
hilari, sub generatione tanti novi aeris.
Siquidem Textus vult, tam profundas
aquas, totamque terrae superficiem, simul
per ventos siccatam. Vel, si ante diluvium,
aequae fuissent aer, in cataractis coeli, ergo
saltem toto diluvio, vacuum fuisset in
Cataractis illis coeli: Si nempe centuplo
(ad minimum) aqua sit aere spissior, &
compressior. In thesin itaque pono. (3)
quam, nunquam, nequidem per frigus, perire,
aut in aerem, ullis naturae, aut artis conatibus
mutari posse, & vicissim, aerem, nullis saeculis,
aut dispositionibus, (ne quidem pro guitula uni¬
ca) in aquam reduci posse. Aqua enim va¬
cuum non tolerat, ut neque sui compres¬
sionem, per aliquod movens comprimen¬
do. Duntaxat inspissatione seminali com¬
primitur, per sui transmutationem for¬
malem. (4) Ex opposito autem, aer, sine va¬
cuo subsistere nequit (quod suo capite,
probabo) ideoque sui compressionem, atque
dilatationem tolerat. Sunt ergo duo sta¬
bilia elementa, in vicem discrepantia natu¬
ra, & proprietatibus, quod impossibile sit,
illa in invicem mutari. sateor quidem, ex
abaco fontis, halitum aquosum ascendere,
nebulae instar, ex minimis aquae atomis,
qui halitus, quamvis parum inde rece¬
dens, fiat prorsus invisibilis, non proin,
datam doctrinam vitiat. Unius siquidem,
I 2
aequa¬