855
METEORI 69
stantem. Siquidem vel totus, in sui natura
immutatus, ab igne evolat: vel totus, per
seminis transmutationem, in igne perse¬
verat. Fateor equidem, me non alias, na¬
turam elementi aquae didicisse, quam sub
ferula, ex caduceo Mercurii parata. Hinc
autem, cum per triginta solidos annos, in¬
genti labore, & sumtu, perlustraverim, &
aquae, Mercurium adaequatum invene¬
rim, ejus ideo naturam, quantum praesens
sermo exigit, & judicii mei tenuitas fert,
conabor explicare. (9) Spagyri inprimis fa¬
tentur, Mercurii substantiam, omnis peni¬
tus intrinsecae divisionis intolerabilem,
redduntque causam: quod homogenea, ac
onatica proportione, partes aqueae ejus,
sint aequa temperie, conjugatae partibus
terreis (aereis, igneisque sub silentio
pressis, eo quod hae avolarent, si inessent,
nec constantiae causam, hic requisitam
continent) atque eatenus has ambas se
mutuo deserere non posse, ob instam tem¬
periem, invito igne, se amplectentes. (10) De¬
lusit eos, inprimis veterum error, de qua¬
tuor elementorum, in corporum misto¬
rum mistionem, necessaria confluentia. At
certè is error, Spagyris non erat indul¬
gendus: quippe qui non ausi fuerunt, ae¬
rem & ignem Mercurii adducere, ubi de
eius constantia agebatur. Deinde, quo
niam experiri, illis erat perfacile, aquam,
quocunque modo, arte vel naturali pro¬
portione, fuerit terrae nupta, nunquam
tamen constantiam in igne acquirere, ut
neque verè, unquam terrae radicaliter jun¬
gi. Eo quod aqua, quocunque modo ter¬
rae commista, non desinat esse aqua. (11) Neque
enim unquam modus, aut proportio, fa¬
cient aquam à sua essentia degenerare;
ut neque poterit id, ejus impetrare ulla
cum terra connexio. Aqua autem ma¬
nens aqua, nata est semper ab igne evola¬
re. Ridiculum sanè, quod aqua diligeret
magis, proportionatum terrae pondus,
quam inaequale, atque ejus dilectionis er¬
go, invita magis desereret istam terrę tem¬
periem. Siquidem, dum de commistione
quatuor elementorum sermo est, intelli¬
gitur de elementis puris, & plane incom¬
mistis; adeoque nulla mistionis labe in¬
quinatis, aut alioqui dispositione ulla
praeventis. Neque enim aqua, stateram
secum fert, nec respectum gerit, ad libran¬
dam terram, sibi commiscendam, ut eidem
tenacius connectatur. Demiror valde, in
omnes Scholas, receptum commistionis
elementorum luridum errorem, tam stu¬
pidas absurditates peperisse, easque illo
solo absurdo, obserasse januam inventio¬
nis scientiarum, & causarum. Mercurius,
ne minimum quidem terrae, in se admit¬
tit, aut continet, qui solius semper aquae
est filius. Imo terra, & aqua, nunquam pos¬
sunt in aliquod corpus naturale cogi, aut
in identitatem formae subigi, quocunque
id artificio sit tentatum. Lateres enim, si
è terra madida, coquantur in lapidem te¬
staceum, aquam non capiunt, nisi propter
luti ductibilitatem: Caeterum, terra, se¬
men in sale suo habet, unde lutum lapi¬
descat, per coctionem vitrificationis.
quae igitur & terrae est tantùm affusio, &
partium appositio; non autem coalitus
admistio. Quidquid enim in compositum
abire, & ex diversis, in hoc aliquid, con¬
verti oportet, necesse, hoc fiat spirituum
agentium opera, & eatenus se comple¬
ctentium, quatenus materiam, in novam
generationem transmutando, promovent.
Elementa vero, sunt corpora, non autem
spiritus, multo minus adhuc in se invicem
agunt. Terra itaque, deberet prius suum
esse amittere, atque in succum redigi,
priusquam aquae nuberet, ut hanc semine
impraegnatam, amplectendo traduceret in
fructum concepto semini destinatum.
Quodnam verò agens esset, quod terram
in succum, & non in aquam potius tradu¬
ceret? cum terra simplex non nisi in vici¬
num simplex transmutaretur? Non sane
id causaret, aliud elementum compar:
cum nil ejusmodi, aquae vel aeri compe¬
tere, sit visum hactenus. (12) Nec demum à se
metipso, terra sui corruptionem intende¬
l 3
ret,