855
METEORI 71
salis mutatione. Quod sanè sic non fieret,
si dissolvens jungeretur dissolvendo, per
minima: & non sisteretur à Mercurio il¬
lius concreti. Ergo interior Mercurii Nu¬
cleus, à dissolventibus non attingitur,
multo minus terebratur. (18) Sed paradoxi
novitate perculsi, instabunt ignari: si
qua non comprimatur, nec eius partes
concidant, sitque aurum, ex sola aqua, un¬
de ergo auro, aut plumbo, suum pondus?
Siquidem aqua, poros non habet, tota
aqua decuplo majores. Inprimis hoc du¬
bium, ut dubia non tollit, ita nil arguit
contra materiam auri; ex aqua sola sum¬
tam. Siquidem si aurum ex quatuor esset
elementis proportionatis: sintque aer &
ignis, levia: ergo, obiiciam pariter, unde
auro suum pondus? Sin vero ex sola ter¬
ra, & aqua, unde auro suum decuplum
pondus? Argumentum igitur quod à so¬
non propellit difficultates, nil premit ad¬
versarios. At cum naturae interpretem, pa¬
ratum esse oporteat, ad naturae causas in¬
vestigandas, & reddendas, dicam ex prae¬
missis: Semen auri, potestatem habet
transmutandi aquam, in hoc aliquid, ab
aqua longè diversum. Quocirca, naturae,
& rationi consonum est, quod in trans¬
mutatione, aqua in sui corpore, tantam
compressionem, concidentiam, & aduna¬
tionem sustineat, quantum saxa, vel metal¬
la, aquae praeponderant, quantumque semi¬
nis necessitas exigit. Utpote ex nihilo nihil
fit. Pondus ergo, ex alio corpore, tantun¬
dem ponderante, fit. In quo, ut materiae
ita & totius essentiae, fit transmutatio. Ita¬
que aqua, dum subit leges seminis, etiam
sui ponderis, condensationis, & conciden¬
tiae, dimensionum praeceptis, obligatur. Si
enim aqua speciei vaporis, centuplo sei¬
psa levior, sponte evolet, oculos effugiat,
& tamen maneat aqua: quidni dum fit
hoc aliquid, neque formaliter amplius est
aqua, etiam densitates, decuplo majore
solito, suscipiet? Vtrobique nimirum,
materia proprietates seminum sequitur
Libertas ergo naturae, est perpetua, spontè:
facere, & pati corporis aquei compressio¬
nes, casque ullo artificis ductu, nolle sub¬
ire, imo montes citius everti pulvere pi¬
rio. Erunt ergo sedecim aquae partes, in
nius locum compressę, ubi ex aqua, aurum
constituitur. (19) Quocirca tantum abest, quod
dimensionum fit impossibilis penetratio,
si naturae nil sit magis vernaculum, quam
corpus aquae condesare, (20) enimvero quàm
vis in aqua appareat, aliquid tribus primis
simile, illudque tamen à se invicem divelli,
nulla sit spes, eo quod in omnimoda aquae
simplicitate, occultetur adaequatum quo¬
dammodo sulfur, quod ab aliis nequit se¬
parari, quin simul comitentur omnia. Non
sunt vera tria prima, quae tantum per
phantasiam abstracta sunt. Aqua igitur,
cum utrobique proles, pro seminum suo¬
rum diversitate variet; Ita tot diversa
terrarum, mineralium, salium, liquorum,
lapidum, plantarum, animalium, & meteo¬
rorum genera, per species exsurgunt, ab
afflatu seminum. Aqua enim in terra fra¬
cescit, succus terrae fit, gummi, oleum, re¬
sina, lignum, baccae, etc. & quod nuper nil¬
nisi aqua materialiter erat, iam ardet, &
fimum emittit. (21) Non quidem quod fimus
ille, sit aer: sed vel halitus, vel sicca exha¬
latio, novusque aquae fructus, nondum
totaliter semine sui converti destitutus.
Probatur. Nam corpus aeris, non potest
in aere facere umbram; Quidquid verò è
carbone exhalat, in sole facit umbram.
Aer enim, cum determinatam, ac suae sim¬
plicitati conformem habeat consisten¬
tiam, & crassitudinem: sequitur, quod
quidquid aere densius est, id aer non sit.
Insuper, quod per ignis calorem, exte¬
nuatum iam exhalat, aere adhuc est den¬
sius, adeoque ob id facit umbram: Id sane
longè spissius fiet in frigore, & in nubi¬
bus fiet visibile; (22) Quaecunque ergo exha¬
lationes à terra sursum scandunt, nubi¬
bus junguntur, hactenus etiam nubes foe¬
tent, non secus atque aqua, sub aequino¬
ctiali: ibique consumto concreti sui fer¬
ver¬