855
VACUUM NATURAE
86
spitari, in aeris cavitatibus, tantùm abest,
quod aer se extendat: & haec est unica
causa diminuti spatii in aere, unde flamma
etiam consecutivè suffocatur. (12) Calor quip¬
pe, vitro externus, aerem in vitro dilatare
videtur: sed ignis intus, ob suas fuligines,
aeris suffocationem, compressionemque
actu proritat. Calor ergo, per se aerem di¬
latat, ut patet per machinam, ambientis
gradus dimetientem: sed ignis ob suas
fuligines comprimit. (13) Adeoque sequitur
fortius agere fuligines, per compressio¬
nem, quam calorem in dilatando. Deinde
etiam fuligines, aeri esse importuniores,
quam suum naturale vacuum, imo quam
sui vacui sit dilatatio. Cum dilatatio spa¬
tii aeris, per calorem facta, sit ipsi volu¬
ptuaria, respectu compressionis, causatae
per fuligines. Hinc enim conjicio mem¬
bra universi singula, sensum quendam
sympateticum habere. (14) Adeoque cum es¬
sentialiter aer porositates habeat, dolet si¬
bi illas impleri, & nimium gravari, per
Gas alienum. Attamen nisi porositates in¬
anes haberet aer (cadit saltem doctrina,
Physices, super vacuum fundata negativè)
nequaquam corpora dilatationem sui, aut
alienum Gas admitterent. Siquidem per
sui commutationem in Gas, millenas ca¬
pacitates majores exigerent, & sic locus
deficeret exspirandis efflatibus. (15) Aer er¬
go creatus est, ut sit receptaculum exha¬
latum; quare etiam vacuum in poris ha¬
beat, est necesse: Recipit tamen exhala¬
tus illos, per taxam, & iustam sui propor¬
tionem: atque ubi vacuitates ad mensum
ram iustam habet oppletas, aufugit aër,
suaque fuga, flammam omnem in pyra¬
midem cogit. Sin vero aer, à fuga deten¬
tus, nimia fuligine oneratur, sese coar¬
ctat extinguitque ignem, qui se supra meri¬
16. tum fuligine implet. (16) Haec nondum à Scho¬
lis perpensa sunt, ideoque putarunt, ignem
vivere, & ali aere, nec probationem pro
hoc habent, nisi à contrario sensu, eo quod
ignis, aere praeclusus, mox suffocetur. Ad
Idiotismus ille Scholarum, sat patescit,
Cum ignis non sit corpus, in quantum est
ignis, nec creatura primae constitutionis:
nec enim vivit, nec nutritur, qui mortis
instar est. Prout manifestabitur de ortu
formarum. Aer verò, est elementum sim¬
plex. Neque enim suffocatio ignis, vitam
necessariam, ut nec nutritionem praesup¬
ponit, nec ignis augmentum est proinde,
etsi aperto affatim aere structus sit: Ne¬
que etiam ignis, consumit vel aeris tantil¬
lum, aut in sui substantiam (quam nul¬
lam habet) convertit, veluti sui alimen¬
tum. fabulae sunt. Nam ignis aere priva¬
tus perit, non quidem alimenti denegati,
aut vitae participatae respectu: sed loci
defectu, nequeuntis fuliginem continere,
cujus compressione, suffocatus ignis ex¬
tinguitur. A nimio nempe, raptimque suf¬
flato aere, flamma confestim perit aliter,
cum flamma minus tenaciter lychnio affi¬
xa flatu auferatur, & ablata semel à lych¬
nio, non habeat deinceps in aere subsisten¬
tiam; ut nec substantiam habens in seipsa.
Pori ergo aeris, fuligine repleti, avolant,
locumque cedunt aeri advenienti alteri,
ut suam etiam de Gas succinam suscipi¬
ant. Quae aeris fuga ventum suscitat, ut
& requirit. In Salinis Burgundiae, testa
plana, repleta aquâ, iuxta cratem fornacis
posita, longe citius conglaciatur, quam
alia quaepiam, sub diu & gelu exposita,
propter aeris continuum affluxum, & tran¬
situm, quem ad flammae vitam, sive ali¬
mentum affluere, à Scholis perperam pu¬
tatum est. Aeris ergo vacuitates implen¬
tur moderatè: sin supra onerantur, mox
spatium aeris sese coarctat, angustiorique
loco claudit, consumtis porositatibus
vacuis, ut ignem exhalantem suffocando,
ab incepto avertat. Istud est omnibus
creatis per philautiam ingenitum. Ne¬
que enim secus, aqua se glacie incrustat,
quam ne ab frigore aeris in Gas abripia¬
tur. (17) Sunt ergo in aere vacuitates necessa¬
riae, ut pro capacitate, hospitarentur apor¬
rheae evaporabiles; ob quarum finem, aer
compressionem, atque dilatationem susti¬
nere