855
VACUUM NATURAE 87
nere visus est. Aliàs namque sublato ac¬
ris vacuo, minimus motus, totum ferè
universum, sui continuate moveret, suffo¬
catique mortales propinqui, conciderent,
mox obortis exhalatibus, non secus atque
in cuniculis fodinarum persaepe fit. Obi
suffocantur metallarii, non defectu aeris
abundantis, nec etiam semper ob vene¬
num suffocans: sed potissimum eo quod
aer in cuniculis, repletus per Gas minera¬
lium, non renovetur. Adeoque hinc et¬
iam contingit, lucernas, atque lampades,
mox sponte extingui, una cum fossoribus.
(18) Quapropter cuniculos pertundunt, variis¬
que machinis aerem exhalatione reple¬
tum exhauriunt, novumque affundunt, at¬
que inspirant. Verum aer non secus ex¬
halationem nimiam respuit, quam aqua
aerem, & aliud quidlibet; eodem secum
diversorio violenter copulatum. Sit lage¬
na aenea: in cuius fundo sit aqua, A. aer,
B. Robineta C. foramen lagenae D. per
quod cum syphone, sive clysteri, fortiter
insuffletur aer. Tunc autem volvatur ro¬
bineta, ut aerem sub se detineat violen¬
lenter. Dico igitur, quod dum Robineta¬
iterum celeriter volvetur, ut aeri exitum
det. Nedum enim aerem B. compressum
exsufflabit, sed & simul cum illo, A. magno
impetu, totum sursum evolabit. Aer ergo,
invitam suae vacuitatis compressionem
sustinet; idcireo etiam aquam A. secum ef¬
fert, quod sane, vacuum ostendit esse plau¬
sibilius, quam aeris compressionem, utpo¬
quae ad corporis invitam penetratio¬
nem appropinquat. Nunc igitur de vacuo¬
Aristotelis impossibili, est factum naturae
requisitum ordinarium. (19) Verumtamen ac¬
ris illę porositates, utcunque sint actualiter,
omni materia expertes: habent nihilomi¬
nus in se ens creaturam, id est, aliquid rea¬
le, non figmentum, nec solum locum nudum:
(20) sed quod est inter materiam, & spiritum,
incorporeum, plane medium, atque neu¬
trum, de numero, inquam, eorum, quae li¬
mite de formis, negavi substantiam, vel
Accidens esse. Magnale est, quod cum in
creatis sui simile non habeat, ideo per si¬
bi simile manifestari recusat. (21) Magnale
quidem non est lux: sed forma quaedam
assistens aeri, ejusque velut socia, ipsique cer¬
to connubio velut conjugalis. Assistens
inquam, non coniuncta essentiae ejus;
ideoque in poris assidens. Per hanc vide¬
licet, Blas astrorum, immediatè, ac sine im¬
pedimento, quaqua versus & instantaneo
motu extenditur: (22) non autem per mille¬
nas millium specierum generationes, uni¬
co velut momento peractas, quoties lux,
vel influentiae coelestes, inferiora feriunt.
Scholarum isthaec sunt fabellae, ne videli¬
cet, unum Accidens, migrare cogantur
concedere, de subiecto in subiectum, ma¬
lunt millenas millium generationes spe¬
cierum luminis, in instanti fieri, dum Sol
tam eminus, suos ad nos vibrat radios.
Quod enim Scholae hac in parte, ceu Ady¬
naton statuunt, docebo cursum Naturae
esse ordinarium limite, de Magno opor¬
tet. Iam ergo Naturae Gas, & Blas, sat
constant, & qua via Blas ad nos descen¬
dat. De vento addendae sunt Scholarum
doctrinae. (23) Inprimis Aristot. Scholae do¬
cent, ventum esse exhalationem siccam
(non autem aerem) à terris, virtute ca¬
loris elevatam, quae cum à nube praepe¬
diatur sursum scandere, lateraliter velut
furiosa discurrit, tantaeque molis robora
efficit. Quasi levitatem pristinam amisis¬
set, per primam nubium repulsam, ideo¬
que furens discurrat lateraliter? quasi nu¬
bium esset contextura continua, nec us¬
quam scandenti exhalationi, à tantilla nu¬
be, semel repulsae, nullus deinceps per nu¬
bes introitus nullusque transitus daretur:
quasi lagena aere repleta, & subter aquam
depressa, ascendens autem reperiret sibi
manum obviam, proinde lateraliter per
aquam discurreret! & perdidisset prio¬
rem nisum sursum deinceps, sic ut oblita
sursum scandere, tametsi non continuam
nubem reperiret, optaret deinceps late¬
raliter potius ferri. Neque enim conside¬
rarunt, ventorum lateralem motum, de¬
berc