855
VACUUM NATURAE
88
bere esse refractum ac necessario etiam
debiliorem, motu suo sursum: adeoque
magis valeat ventus, celsas dirimere tur¬
res, quam vaporalem supra se nubem di¬
scutere. In singulis sanè demiror Scholan¬
rum ignaviam, assentiendi assuetudine
subscriptam. (24) Aristoteles enim salem ma¬
ris (quem tamen coaeternum mundo pu¬
tavit) scribit originem habere ab exhala¬
tione (exhalationem ne in minimo agno¬
vit: quippe quae volatilis est, & sal maris
fixum: neque enim potest aqua maris,
alioqui dulcis, volatilitatem exhalationis
fixare, quam ipsum salem armeniacum)
omnia quoque meteora, & ventos praeci¬
puè imo terrae motum, & cometas (quo¬
rum ille anni 1618 millesies terra erat
major) itemque lapides, rupes, saxa, solis
dicavit exhalationibus. Defuit suis somni¬
is adaequatum promtuarium, unde tan¬
tae exhalationes prodirent. Et nihilomi¬
nus istis nugis Scholae subscribunt, nec
expergiscuntur à Catocho, nisi dum ex¬
pressè Aristoteles in fidem impingit. (25) Ga¬
lenus vero, ventum, sive flatum, putat va¬
pores, ex aqua, e lacubus, vi caloris sub¬
latos: subinde vero esse aerem, è corpo¬
re misto resolutum. Vtrumque vero, ait
frigidum, aetati decrepitae, deficienti ca¬
lido innato, & affectibus frigidis, assimi¬
latum. Cespitans nimirum in omnibus,
atque singulis, puerilia somnia, pro veri¬
tate, in immensum dilatavit. Nondum
enim sub Galeno, ars stillandi enotuerat,
qui nunquam rosaceam vidit, ut neque
argentum vivum. (26) Quippe male Diosco¬
ridem legerat, cum Plinio, scribens, ar¬
gentum vivum, ob ingens pondus, non co¬
rio, non ligneis thecis detineri posse, sed
solis capsis metallicis, asservari. Quasi
nica uncia ejus, plus ponderaret, quam un¬
cia plumbi. Quamobrem Galenus, altè at¬
que intimè nescire debuit altissima Philo¬
sophiae, & intima Naturae principia, pro¬
prietatum quarumcunque seminales re¬
solutiones & exaltationes. Tandem ad
ostendendam in aere vacuitatem, rarefa¬
ctionis & condensationis quidditatem
ejus altius indagare convenit. Inprimis
enim, quidquid de rarefactione aeris hac¬
tenus dixi, id pro captu vulgi factum fa¬
teor: alioqui propriè loquendo, etsi aer
comprimi, atque expandi in spatio loci
videatur: (27) attamen ipsa rarefactio non est
ipsius aeris, id est, quod ipsum corpus ac¬
ris seipso fiat rarius, eo modo, quo ex
aqua fit halitus. Quoniam iam aliquoties
ostendi, quod halitus sit nubes atomorum
aquae, in vicem diremtorum, per partes ae¬
ris medias intercedentes, & quod ideo
aqua, in halitu, ac semper maneat aqua,
neque aliud patiatur, praeter sui extensio¬
nem, ac divisionem in atomos, à Separato¬
re suo factam. Etenim si corpus aeris er¬
go, rarefiat: hoc esset, vel quatenus muta¬
retur in aliud corpus, se tenuius, rarius &
simplicius, quod est fingere novum ele¬
mentum, & inauditum, actu frigidum,
aliis tenuius, & aere simplicius. Aut aer
rarefieret per separationem atomorum, &
intercessionem alterius corporis incogni¬
ti; & tunc corpus intercedens, admitte¬
ret gradus raritatis; Ideoque ipsa rare¬
factio, non tam in aerem, quam in corpus
incognitum intercedens, esset referenda.
Est tamen rarefactio, non aeris: sed in ae¬
re; idque nedum ob admissas fuligines
(ut in mechanica patinae) verum ob nu¬
dam qualitatem caloris (ut patet per or¬
ganum dimetiens qualitates ambientis)
ergo quoties apparet in aere rarefactio,
omnino necesse est, eam per augmentum
Magnalis contingere. Quod sonat va¬
cuum in aere auctum, aeris poros dilata¬
tos, & extentos. Adeoque tantùm abest,
quod propter calorem, aer per se & in suo
corpore sustineat rarefactionem, mutetur¬
que elementi corpus: Quod potius coa¬
guletur, comprimatur saltem, atque po¬
rositates vacui se extendant, sive ipsum
Magnale, in aere multiplicetur. (28) Quocirca
& impropria locutio, dum aerem indica¬
mus per se rarefieri, quando potius per se
inspissatur, sive comprimitur: Magnale
vero