855
METEORON ANOMALUM 87
vero sibi connatum, ideo extenditur. Ex
praefatis autem deducitur aeris corpus,
ad iustam sui extensionem, duci sub frigo¬
re. Atque iterum inde consequens, frigus
esse aeri geniale. Magnale verò, sub frigo¬
re contrahi. Quoties autem magnale co¬
arctatur, viae astrorum ad nos coarctan¬
tur. Atque hinc obvium est, cur terra pro¬
missionis, valde calida: id est, cur zona ca¬
lidiore, feliciores sint Coeli cum terra
consanguinitates, fructus uberiores, & sa¬
pidiores. Magnale ergo, instar lucis, fit, &
annihilatur facile. Nam quod in se est ae¬
ris vacuum, penè nihil est, in respectu cor¬
porum. Ex nihilo enim prodiit, in nihilum
quoque redigi potest. At non nisi invito
aere: eo quod hoc vacuo opus sibi sit.
Eheu! quam propè nihil, tota est natu¬
ra, quae ex nihilo incepit. In organo prae¬
fato, dimetiente ambientem, calore vel
frigore Solis, cernitur locus aeris major,
minorve; ad rarefactionem autem con¬
tenti, expelli aerem sentimus. Cujus spi¬
raculum, si tum occludatur, aeris defectu
suctus sentitur. Ergo penitius inspicien¬
do, vacuum aëris, sive Magnale, augetur
& minuitur; non autem aer rarefit. Sic &
condensatio, sive compressio aeris, non
est respectu corporis ejus: sed tantum
magnalis.
METEORON ANOMALUM
1. IRidis & pareliae mysteria. 2. Ante diluvium
non fuisse Iridem. 3. Iris data in signum foede¬
ris: nondum tamen sciri ejus causam. 4. Iris tamen
quotidie sicum foedus rememorat. 5. Iridi mysterium
foederis adhuc subesse. 6. In quo Iris designet finem
mundi. 7. Deliramenta Scholarum de Iride. 8. Re¬
quisita à Scholis. 9. Iridem non suos habere colores
immediate in nube, sed in loco. 10. Iridem de natura
luminis. 11. Prolatur exsistentia colorum, immediatè
in loco. 12. Obiectus visus immediate in loco: obie¬
ctum auditus immediatè in corpore medii. 13. Crea¬
turae neutralitatis subsistunt immediate in loco, extra
corpus. 14. Refutatur Paracelsus de Iride. 15. Fre¬
quentia miraculi, non redigit illud in numerum natu¬
rae. 16. Quaedam supernatur alia, sunt ordinaria. 17.
Athea, & ludicra opinio Scholarum de Tonitru, &
fulgure. 18. Visiones mirabiles in montibus altis.
19. Fragor spiritale Blas Cacodaemonis. 20. Historia
Tonitrui. 21. Vox tonitrui, ut putrefaciat. 22. Sal ex¬
ternus praeservat.
(1) MEteora constare dixi materia
Gas, & efficiente Blas, tam
motivo, quam alterante. Sed
anomalum est Iris, myste¬
rium sua origine divinum.
De Parelia, qua duo meridie Soles, vel
tres apparent, simul aequè lucidi, idem
sentio. At Tonitrui non mysterium ae¬
que, ac portentum includit. Iridem, per
Sacra admoniti, fide credimus, in signum
foederis, inter Deum, & mortales, datam,
ANOMALVM.
quod mundus, deinceps aquis non am¬
plius esset periturus. (2) Primum enim inde
deduco, Iridem ante diluvium nunquam
visam. Mortales alioqui jure conquesti
fuissent. Iam enim saepe ante vidimus Iri¬
dem, & tamen mundus Cataclysmate pe¬
riit. Quam ergo nobis securitatem per
Iridem polliceris assuetam? Suspectum
hoc nobis foedus, pavorem non tollit. No¬
va ergo mundo Iris fuit, dum in signum
foederis primò apparuit. Quapropter ad
insolitum ens, obstupuere mortales, fi¬
demque adhibuere alias increduli. (3) Secun¬
do, hinc disco, Iridem, datam in merum
sionum, quocirca neque hodie etiamnum,
ullam causae rationem, relatione alicujus
effectus, habere. Tertiò, cumiam mun¬
dus ante diluvium, circiter bis mille an¬
nos consenuisset, fuerantque tamen causae
in natura, quas hodie Iridi attribuunt
Scholae; non tamen Iris: Id sane con¬
vincit falsitatem illarum causarum. Vnde
tandem quarto sequitur. Quod nisi Iris,
& hodie in signum foederis, & primae suae
constitutionis ergo, irrito alias scopo, ap¬
pareat. (4) Igitur & ictum olim foedus, Iris
nobis subinde rememorat, ut credamus,
atque perpetuo memores simus, Deum
peccatorum vindicem, aliquando aquas
M misisse,