855
ANOMALUM. 89
parent, mutet locum, & fluat. Sic nec flan¬
te vento, Iris perit, ambulatve. (12) Hinc nem¬
pe obiectum visus, unico instanti ad ocu¬
lum defertur: Auditus vero obiectum,
quia immediatè non in loco, sed in aere
est locato, durationem & motum praesup¬
ponit. Quocirca Iris, nedum non est in
nube: quinimo nequidem in aere: sed
immediatè in loco. Sic namque lumen So¬
lis instanti celerius, à Sole, in terram us¬
que ferit, eo quod sit immediate in loco;
in aere vero mediatè, quatenus scilicet
hic est in loco. Quod autem Sol sit causa
Iridis, id naturale credo, sed quod à Sole,
immediatè in loco, arcus taliter coloratus
statuatur, nullatenus autem in aere, id si¬
gni vim habet. Scholae enim hactenus
ignorarunt lumen, & colores posse subsi¬
stere, nisi substantiae alicui inhaereant. At
nec mirùm. Siquidem nescivere, Creatu¬
ras quasdam, quarum aliquas retulerunt
in substantiam (puta ignem, formas sub¬
stantiales, etc. alias vero, in mera acciden¬
tia (ut Iris, lumen, magnale, etc.) resigna¬
runt. (13) Quae tamen esse creata neutra, suo
loco demonstravero. Hic autem dixisse
sat esto. Quod si Iris, immediatè in aere
esset, & non in loco; Necessario, quolibet
ventulo, mox difflueret, & una cum nube,
vel aere, difflaretur. Quod falsum est in
Iride, quae sub ventis etiam dudum con¬
stat, absque ulla nubium praesentia sub¬
inde, & tamen in eadem constante arcus,
seu semicirculi figura: ergo Iris cum sit
immediate in loco, est nova luminis colo¬
rati figura. Incepit quidem Iris superna¬
turaliter, in signum, atque mysterium,
icti foederis, cum mortalibus: Cumque
hodie in aere, sine materia ulla radicem
habeat, per modum tamen naturalium,
eius causam efficientem, illiusque prae¬
sentiam veneror, & in signum foederis
Iridem mihi commemoro, datam hodie,
prout olim. (14) Paracelsus Iridem, Solis re¬
tur evestrum. Evestrum vero, hominum
manes vocat. Quae sola sui absurditate, ut
sat reiecta, transeo. Siquidem Sol, nec
animam, nec post funera (adhuc vivens)
evestrum habet. Sunt, qui ridebunt me,
propter haec quotidiana miracula. (15) At
certè dum res intueor penitius, video di¬
vinam Bonitatem actualiter, semper, ubi¬
que & immediate praesidem: utpote, "Quae
revera à fine usque ad finem attingit omnia
fortiter, & disponit omnia suaviter. In Deo
enim vivimus, sumus, & movemur", revera, &
actu: non autem per analogon, aut simi¬
litudinem. Siquidem dum Dominus Sal¬
vator dixit, Ego sum; Nempe per quem
estis, vivitis & movemini, subtraxit tan¬
tum eam sui potestatem, qua moveban¬
tur, & confestim ceciderunt milites
mnes interram. Et quanquam sit ordina¬
rium in natura organum, quo moveamur:
Est tamen altera principalis, totalis & in¬
dependens causa nostri motus, & concur¬
rit ejus origo, miraculosa manus in sin¬
gulo motu. (16) Sic quoque in Iride concur¬
runt Sol, & locus velut causae secundae.
Est tamen altera independens causa tota¬
lis, miraculosa & immediata, quae Iridem
direxit ad gloriam suae Bonitatis, & icti
foederis, non solum quidem cum Noha,
& familia sua: sed cum posteris filiis ho¬
minum, usque in finem mundi. Adeoque
eadem origine, & fine, quibus incepit
Iris, spondetur duratura quamdiu erunt
mortales: & cum sit signum foederis cum
filiis hominum, non autem cum solis filiis
Nohae, quoddam etiam pactum includit.
Miraculosum ergo in Iride est, quod colo¬
res sui non sint aliquo in corpore: sed
immediatè in loco ipso, instar luminis,
idque immediate à manu Dei, sine con¬
cursu causae secundae. Neque mirum est,
ex conditione pacti, intervenire effectum
supernaturalem. Quippe quod multis lo¬
cis occurrunt miracula perpetua.
(17) Itaque, ut Iris signum est foederis sem¬
piterni, & Nuncium divinae Bonitatis; ita
Tonitru potentiae Dei admirationem,
atque adorationem causat. Nihil enim est
in rerum catalogo, cujus habenas praepo¬
tens Conditor non immediatè regat. In¬
culcat
M 2