855
ANOMALUM 94
ignorantiae causarum ejus, accusare. (21) U¬
nam saltem historiam, mille instar narra¬
bo. Anno 1554 in tractu Leodiensi, tur¬
ris Curingiae per Tonitru ablata, nus¬
quam apparuit: tandem post quindenam.
in herboso Cemiterii gramine, fossa ape¬
ritur, qua sutor sepeliretur, & ecce sub
cespite immoto, ac viridi, primum gallus
aeneus, cum cruce serrea apparet, dein
turris pinnaculum, ac tandem tota turris
estoditur. Vidi ego unico fragoris tono,
me praesente, anquot myriades quer¬
cuum, & corylorum combustas, primo
germine, & foliis, tota nempè sylya, loco
dicta, prope Vilvordiam, ubi interim fre¬
quens Betula, Fagus, & Alanus, densa con¬
fusione aliis commistae, à Tonitru illae fac
permanserant. Aliàs vero, unico ictu,
multa, longè distantia, simul ferit. Quis
enim mille artificis varias technas, & lu¬
dibria satis explicet? Sufficit plures con¬
currere actiones spirituales, à natura or¬
dinario cursu alienas, in distans quoque,
atque in propinquum, potentes aequali¬
ter. (22) Vox ergo illa terribilis Tonitrui, ter¬
ram verberat, bombices necat, cerevisiam
concutit, & arescere cogit, carnes macta¬
ti bovis suspensas, flaccidas facit, lac coa¬
gulat subito aciditatis fermento, etc. Sal
autem extra, ad cadi, vel testae labrum, de
foris appositus, avertit ejusmodi effectus.
Debile sanè resistens tanto agenti, si in
natura resistens agenti debeat praevalere.
(23) At quid? Cacodaemon salem odit, ideo
que in suis scrophatum sabbathis, sal
perpetuo deficere dicitur: sat gnarus
quod sal exorzisetur pro aqua lustrali,
quandoque sale baptizans utatur. Sal et¬
iam non benedictus, imperia sua pessum¬
det. Si ergo ex fructibus arbor, ex operi¬
bus, itaque author cognoscendus est, eo
que magis, quod tam debilia remedia,
tanto resistant robori. Nec sanè facit in
contrarium. Quod Deus apparens Moysi
in monte, fulgure, & tonitruo perpetuo,
coram Israel montem cinxerit. Quin¬
imò exin confirmatur, fragorem, tonitru,
fulgura, esse ministrorum spirituum, spi¬
rituum inquam Tortorum & exsecuto¬
rum: siquidem sub indictione mortis,
Israel ab ascensu montis arcebatur. Nec
enim ideo in apice montis erant tonitrua ,
sed infra circum montem. Nec etiam
omnipotens Heliae apparuit in turbine,
aut forti vento: sed in aura suavi. Pro
corollario huc referam decretum Eccle¬
siae: Quae in benedictione campanae cer¬
tas praescribit formulas, quibus confir¬
mat praesidentiam in Tonitruo, eandem,
quam hoc capite praescripsi. In verbis
enim, habent exorcismi sui. "Procul pellan¬
tur omnes insidiae inimici, fragor grandinum.
procella turbinum, impetus tempestatum: tem¬
perentur infesta tonitrua, ventorum flami¬
na, etc. Prosternat aereas potestates dextera tuae
virtutis, & hoc audientis tintinnabulum, con¬
tremiscant, & fugiant. Ante sonitum ejus,
longius effugentur ignita jacula inimici, percus¬
sio fulminum, impetus lapidum, Laesio tempe¬
statum", etc. Quorsum nimirum conspi¬
rant omnes exorcismi contra tempesta¬
tes. Nam grando, ventus, pluviae, nu¬
bes, &c. sunt meteora naturae: sed iacu¬
latio tempestuosa, superans casum cor¬
poris granis, aut venti fluxum, à potesta¬
tibus malignis, facta intelliguntur. Haec
quidem de tempestatibus aeris, grandi¬
nis, & maris ita confirmantur: sed in
Tonitru, nedum ipsa fulgetri, aut lapi¬
dum iaculatio: verum insuper fragor
tonitrui, à potestatibus aeris, ac hosti¬
bus pendet: utpote, quod nulla nu¬
bium, aut aeris laceratio, possit ejusmo¬
di fragores, horumque effectus edere na¬
turaliter: nisi portentosae & hostiles po¬
testates sese immisceant, & colludant.
TERRAE
M 3