855
92
TERRAE TREMOR.
1. NOmen terrae motus improprium. 2. Copernici
opinio. 3. Facti species. 4. Consonant Scho¬
lae omnes in causis, cum Aristot. per xxi saecula hac¬
tenus. 5. Demonstratur Scholarum opinio impossibi¬
lis, à defectu loci. 6. Idem à supposita vi exhalationum,
quomodocunque sumatur. 7. Item per regulas propor¬
tionis ac motuum. 8. Exhalationum ortus, quantitas,
potestas. progressus, modus fiendi, hospitium, & celeri¬
tas, ridicula omnia. 9. Impossibilia demonstrantur haec
omnia. 10. Deest causa ortus. 11. Probatur per re¬
gulas falsi, & absurdorum. 12. Quod suppositis ad lu¬
bitum Scholarum nugis, modus adhuc sit impossibilis.
13. Data exhalatione ad optatum: attamen inde tre¬
morem terrae impossibilem. 14. Disruptiones prae
pavore penetrationis corporum, differunt ab ea, quae
prae exhalationum supposita lenitate contingeret. 15.
Probatur impossibile, ex natura cempositionis exhala¬
tionum. 16. Impugnantur, quae ex conniuentia falsi¬
concessa erant. 17. Putei, & specus, totò anno, in sui
profundo, aequalis sunt temperamenti. 18. Exhalatio¬
nem non esse, ut nec Gas igneum. 19. Exhalatio ne¬
quit terram elevare sui leuitate. 20. Vesica aere re¬
pleta, non emergit efficienter ex aqua, propter sui leui¬
tatem: sed occasioniliter. 21. Grauitas, qualitas acti¬
va: levitas autem cum millum pondus habeat, nihilum
significat. 22. Tria inde deducta notabilia. 23. Modum
Tremoris terrae, à Scholis datum, esse impossibilem. 24.
Ignorantia Scholarum, de proprietatibus levitatis. 25.
Elenchus Scholarum, ex ignorantia. 26. Qualiter in
hoc delusae Scholae. 27. Novum ob errores sophisma.
28. Terrae tremor, portenta dicit. 29. Terra tremit con¬
cussa divinitus. 30. Vnica Tremoris terrae causa. 31.
Solvitur obiectio cuiusdam. 32. Terra non sentit mo¬
do animali. 33. Tremor terrae quid proprie portendat.
34. Piacula differunt iuxta peccata. 35. Propria in¬
citatrix causa. 36. Quid tremor terrae designarit in
resurrectione Domini. 37. Responsio ad obiectionem
amicam.
(1) DE terrae tremore, ejusque cau¬
sis, atque finibus dicturo mi¬
hi, ante omnia de nomine in¬
cipiam. Motus solet vocari,
at nomen nimis generale mi¬
hi visum, ac valde improprium; Siquidem
dum terra, vel aliud corpus grave deor
sum properat, dicitur seipsum movere, ad¬
eo ut aqua fluens, rotam movet activè:
In terrae vero tremore, videtur esse mo¬
tus passivus, adeoque per accidens, sibi
improprius. (2) Nicolaus Copernicus, per ¬
plurima phaenomena, contendit terram
circulariter moveri, cum orbe lunę, cumque
nullus motus globo sit proprius, nisi sphae¬
ricus, atque is terrae non conveniat, iuxta
decretum Ecclesiae; ideo nomen motus, à
terra sustuli, ac mutavi, ut nempè potius
pavida, tremere dicatur. Siquidem passivè,
a vi quadam immensa, percussa terra, sive
comminata, metu, atque horrore veluti
succutitur, non autem gaudio subsilit; Si¬
quidem aliquid funesti, ac praeter consue¬
tùm naturae cursum horridi, tolerare vi¬
deatur. 3. Itaque primum stabilito tremoris
nomine, deinde occurrit facti species.
Enimvero nox erat, inter diem tertiam, &
quartam Aprilis, anno 1640 quadrans
vero post horam tertiam, à nocte media.
Luna post biduum inde, plena, & dies
Mercurii ante Pascha, quando Mechlinia
ubi tunc eram propter causas) insigni¬
ter tremuit, & subsiliit tribus repetitim
accessibus, singulaque invasione tremor¬
duravit, paulo minus quam esset spatium
symboli Apostolorum; Accessum vero
quemlibet, immediatè praecessit mugitus
quidam in aere, & quasi rotarum actio,
qua majora tormenta bellica per plateas
vehuntur, terram succuteret. Nox in¬
quam serena, clara, ventis expers erat. Si¬
quidem propter causam revisionis tum
ventilatam, paulo ante mediam noctem,
domum redibam. Cubabam autem iuxta
Diliam in Commendataria Teutonica,
vulgo Pitzenborch, pro more, & humani¬
tate Illustris viri Domini Wernheri Spies
à Bullensheim ord. Teut. Commendato¬
ris provincialis Bulliniae confluentiae,
ac Commendatoris Pitzenburgici, To¬
parchae in Elson, Herren nolheum, &c.
exceptus, remotus autem à plateis, per
70 passus. Deinde didici ab amicis, iisdem
penè momentis, iisdemque tribus repeti¬
tim vicibus, pari intervallo diremtis, si¬
milique