855
TREMOR. 95
nostris alembicis: sed exhalatio Aristote¬
li, praecipuè his necessaria terminis, est ef¬
fluvium è corporibus calidum, & siccum
(plerumque etiam oleosum) è partibus
siccis, acri calore, in formam aeris, eleva¬
ta, aut surgens sumus. (10) Sed optarem, Scho¬
lae respondeant, quis igitur demum erit
iste actualis, aequalis, & connexus calor,
sub mari, fluminibus, stagnis, pratis, ac
subter "quellem"? Siquidem oportet calo¬
rem, & siccitatem, actuales & fortes esse,
quae ibidem effectui tam insigni sat sint:
non autem qualitates potentiales, nudas,
remotas, possibiles, sive somniarias. Quis
calor ille, à quo, & unde suscitatus, in pro¬
fundiori frigore? Quis calor ille tam bre¬
vis, tam fortis, tamque interruptus, qui
post pauculos rigores trepidationum ces¬
sat: neque de novo terram trepidando
quatit? Nam si in calore est causa tanti¬
motus, non erit saltem post motum, in ca¬
lore, causa tam subitae quietis. Quae de
mum est siccitas, igni connexa, quae è ve¬
stigio subter terram & aquas, uniformiter
per totum Belgium, exsiccatis aquis, suc¬
cendat ignem, patronum tantarum exha¬
11. lationum? (11) Sed agedum, fingamus luden¬
do, donemusque, calorem actu, subter
aquam & terram, qui sit accendendo: sal¬
tem magnus ille, ac pervicax, insolitaque
eius actio, quae ante rei siccitatem exha¬
lationes suscitet? Anomalus utique effe¬
ctus, hactenus inter pyrotechnicos non¬
dum visus. Iterum fingamus & alia ab¬
surda, ignem actualem, violentum in
aqua, vel subter aquosa, posse sine fomite
ibidem nasci, & sine pabulo sustentari,
pergere, dudumque persistere: at saltem,
non poterit is vapores, multoque minus
exhalationes conclusas, excitare arcto¬
que loco detinere, quae istum ignem ex¬
templo non suffocent; irritamque faci¬
ant exhalationum istarum sufficientiam,
vires, ac successivam generationem. Si¬
quidem in cuniculis mineralium, si sub¬
inde supernè, novo aeris afflatu non re¬
creentur, statim lucernae extinguuntur, si¬
mulque fossores flatu atque vita privan¬
tur. Sin autem ut ignis, utque exnalatio
subsistant, donce satis, donetur respiratio.
làm eo ipso, sua proles exhalatio motrix,
ist hac primò exspirabit; vel si non suffici¬
enti respirationi sit locus, necessario uti¬
que ignis suffocabitur, nec locus erit pro
tanta successiva exhalatione, sive, pro re¬
petito accessu tremoris terrae. Fingamus
iterum, non quidem ignem, aut actualem
calorem, praesatis terrae soleis, hospitari
subter aquas: sed totum Belgium habuis¬
se omnibus locis aliquid, pulveri tormen¬
tario simile, quod tandem subter aquas
propria maturitate, vel occulta astrorum
conspiratione, accendatur simul, & ubi¬
que, atque eatenus extemporaneam exha¬
lationem, ubique locorum aequalem, sub¬
ministret. (12) At nec quidem sub tot nugis,
tunc totum Belgium, alias quam semel
subsiliret, atque id locis tenerioribus, mi¬
nusque profundis, & ponderantibus hias¬
set, ejusque aliquot frusta in altum dissi¬
liissent, & sequeretur ibidem caminus il¬
lius slammae exhalantis. Non autem Bel¬
gium & pars Germaniae, proinde tremuis¬
sent. Simul enim atque semel alicubi ter¬
ra in fastigium surrexisset, qua hiasset;
non autem saepius, velut rigore febrili tre¬
pidasset. Siquidem actio accensionis sup¬
posita, ficret duntaxat, ut impediretur
corporum penetratio. Igitur quoad ter¬
tium punctum. (13) Quod nempè etiam data
exhalatione sufficienti, subter terram, ni¬
hilominus sit impossibilis terrae tremor.
Incoepi quidem iam probare, per conces¬
sa quaedam figmenta. Alioqui quomodo¬
cunque sumatur exhalatio, & ubicunque
stratorum illa supponatur, non tremeret
inde terra: sed alibi, ubi minimae essent
resistentiae, surgeret in cumulum vel gib¬
bum, donec hiasset, sibique exhalatio, per
innentem voraginem exspirando, iter fe¬
cisset. Quae cum non reperiantur accidis¬
se. Ruit etiam hactenus Scholarum tradi¬
tio. (14) Inprimis namque, ut clarius constet,
aliam esse actionem, & actionis mo¬
N dum,