855
96 TERRAE
dum, quando propter metum penetratio¬
nis corporum, res dissilit, atque aliter ope¬
rari naturam, propter suppositam exhala¬
tionum levitatem, erumpere nitentium,
adverte mechanicam. Sit lagena vitrea¬
capax, spissa & fortis, infunde illi uncias
quatuor aquae fortis, paratae, ex sale pe¬
trae, alumine, & vitriolo, siccatis separa¬
tim. Illi autem aquae injice pulveris salis
armeniaci unciam unam, ac confestim
claudatur collum vitri, per liquationem.
Quod dicitur sigillum Hermetis. Quam¬
primum incipiet spontanea actio, & co¬
piosa (invisibili tamen) exhalatione vas
impletur, ac utut fingatur ferro fortius.
tamen mox in fragmenta periculosè dissi¬
lit, propter metum penetrationis, non au¬
tem ratione levitatis multarum exhala¬
tionum. Siquidem etsi dissiliat, propter
multitudinem, & compressionem levissi¬
marum, & invisibilium exhalationum;
levitas tamen earundem, in hoc nequic¬
quam momenti habet. Quoniam si ho¬
rum aliquid, levitatis ergo, contingeret,
ipsum vas vitreum ante sui disruptionem,
sponte in auras attolleretur, & sursum
avolaret. Quia minoris operae est, pondus
3 aut 4 librarum attollere, quam diffrin¬
gere vas fortissimum. Ergo exhalationes
quae diffringunt vitrum, multo potentius
vitrum elevarent, si non inane levitatis
subsidium, Scholae ab exhalationibus
mendicarent, pro terrae tremore. Si ergo
exhalationes non valeant sui levitate, vas
in quo clauduntur, attollere, multo mi¬
nus tantam terram vastamque molem.
(15) Denique omnis exhalatio, cum sit corpo¬
ris alicujus, omneque corpus si separabile
sit, dividitur in salem, sulfur, & mercu¬
rium: sitque pars mercurialis, pars aquo¬
sa corporis: ergo necesse est, omnem ex¬
halationem esse de materia salsa & oleo¬
sa. Eamque prius suscitari ante partem
aquosam. Quod in vitris nostris nondum
sic contigit, aequabili caloris actione. Si
igitur exnalatio salsa est, facile in terram
imbibitur; quod videre est in omnibus
prorsus aquis, & exhalationibus quorum¬
cumque salium: quae agendo super ter¬
ram, coagulantur in ea, & activitatem o¬
mnem amittunt. Ergo si in terra excita¬
rentur, desiissent, antequam essent, sive in
fieri esse finiissent. Sin vero est oleosa ex¬
halatio, illa sanè in terram deposita, olei
pristinam speciem reassumit, & sic con¬
crescit. Quod cum facile fiat, non potest
cogitari, quomodo exhalatio, sui levita¬
te, tantam terrae ac immensi ponderis mo¬
lem titubare faciat citius quam coagu¬
landi consilium ineat. Atque in omnem
eventum, non esset locus, nisi uni eleva¬
tioni terrae, ejusdemque subsidentiae uni¬
cae, post repertum aliquem hiatum: non
autem excitandi tremulam trepidatio¬
nem. At haec sunto somnia in aquosis,
pratis, lutosis, stagnis, mari, flumini¬
bus, etc.
(16) Itaque absurda, quae concessi antè, lu¬
dendo, seriò nunc impugnabo. Inprimis
cedo, quis calor iste tam insolitus, qui ab
anno 1580 usque in annum 1640 non vi¬
sus Mechliniae? ut neque terrae tremor?
quare non quotannis? quare in Aprilis,
sub nocte frigidissima, dum pridie mul¬
tum ninxerat? sub continuo borea? Et
non sub canicula? An quia tum terrae in¬
teriora calent? Quare ergo non quotan¬
nis in lanuario? At cessat hoc argumen¬
tum Veterum, post repertum instrumen¬
tum, ambientis gradus dimetiens. (17) Nam
reperiuntur putei, & specus, aequalis toto
anno caloris, & frigoris. Iterum. Quare
tantus calor, exhalationum excitator, ces¬
sat tam repentè? praecipuè ubi exhalatio¬
nem tantae molis motricem excitet? quo
fomite sub aqua accenditur? quo pabulo
vivit, & subsistit? qua lege ibidem non suf¬
focatur? quo privilegio despicit respe¬
ctus corporum, locorum, & ponderum?
qua demum praerogativa, exhalationem
tantae vastitatis, citra humidos vapores,
suscitat è corporibus udis: Aut si vapo¬
res, pro more ordinario simul elicit, cur hi,
tanti calorem non mitigant? extinguunt?
suffo¬