855
TREMOR. 97
suffocant simul, cum sororibus, ac subse¬
quentibus exhalationibus? Quaeve ista
est exhalatio, quae vastam turrim Mechli¬
niae, non majori respectu succutit, quam
humilem casam? nec ullam respicit im¬
manis ponderis renitentiam? quae vel pa¬
riter in propinquum, ac in distans opera¬
tur? vel simul, ubique & pariter, per to¬
tàm superficiem reperit sui centri colle¬
ctam potentiam, ut simul ubique pariter uno
momento, aequaliter, & aeque fortiter ope¬
retur? Cur per necessitatem causarum na¬
turalium, filum non frangitur parte debi¬
liori: sed cuncta simul eandem violentiae
legem subeunt, imo & sustinent? Certè si
rite haec cogitentur, reperitur in terrae tre¬
more, vis quaedam operativa, infinitae po¬
testatis, quae montes turresque eleyat, si¬
ne respectu levitatis, aut ponderis, quasi
nihil potens sit, resistere virtuti motrici
huic.
(18) Caeterum probavi exhalationem si qua
sit, terrae tremoris efficiens motrix, nec es¬
se de salium prosapia, nec de sulfurum, ut
neque mercuriorum (quippe quod haec
non sit exhalatio, sed vapor aquosarum
partium.) Restat ergo, ut non sit exhala
tio: sed ipsum Gas, non suscitatum efflu¬
vium corporum à calore: sed potius effe¬
ctivum residuum post ignem. Nimirum,
Gas solius flammae ignis, vel natae ab hoc
fuliginis. Sed neutra etiam harum exha¬
lationum potest esse causa effectrix terrae
tremoris. Ergo si nulla harum exhalatio¬
num sit motrix terrae, nulla prorsus erit
(cum non reperiatur alia) & per conse¬
quens est inane figmentum Scholarum,
quod in tremore terrae sibi credi volunt.
Quod si vero aufugium meditantes, di¬
cant, non exhalationem calore excitatam,
nec siccitate partam: at causis suis consti¬
tutam, anonymam aporrheam, se intelli¬
gere. Qualiter nimirum Aristoteles cun¬
cta saxa, lapides, mineralia, itemque sal
maris, cometas licet globo terraecentuplo
majores, & ventos omnes, quibusdam
anomalis, nonque explicatis exhalationi¬
bus, prodite scribit, ventos in eo contra
aerem distinguens. hoc, inquam, est cum
Aristotele delirare velle, & ignarum phy¬
sices, cum eodem, remanere. Denique,
impertinens est, Aristotelem citasse, &
per suam authoritatem tueri velle suos
errores. Attamen contra Scholas ratione
agam: ut cum se tam rationales praedi¬
cent, rationi arma tradant. (19) Dico ergo;
Nulla exhalatio potest esse aere levior,
simplicior, aut subtilior: eo quod hic sit
corpus elementi simplex: illa vero sit cor¬
pus concretum; adeoque ut ut sit, habet in
se corpus grave, quo aer caret. Non est
tamen aer, levior corpore quod absque
pondere est, Id est, aer non est levior sei¬
pso, nec potest quicquam praeter se ele¬
vare, nisi per motum flatus, aut fluxus, Id
est, per Blas. Quo cessante, etiam corpus
quod sustulit, sidit. Vnde concludo, quod
aer vel ventus, sive conclusus sit, sive li¬
ber, nequeat terram attollere ratione suae
levitatis solius. Nisi fortè externo mo¬
vente violentoque feriatur: atqui hoc ca¬
sucessat vis exhalationis, cum sit vis im¬
pellens, quae moveat: non autem ipsa ex¬
halatio. Quippe quae tali casu, est tan¬
tum medium, sive organum motus, non
autem vis motiva principalis. Multoque
minus id congruum est exhalationi; quip¬
pe quae aere est crassior, & ponderosior,
quatenus aquam continet. (20) Probo per
Mechanicam. Vesica acre distenta, emer¬
git extra aquam, non primariò: quia aer
levior sit aquâ: sed quia aqua est corpus
grave ac fluidum; ideoque non patitur se
extra suum pelli locum, à corpore levio¬
re. Primarius nempè nisus aquae est, se
jungere aquae, unde est separata: secun¬
darius ac velut per accidens, exprimere
per sui concidentiam, quidquid se levius
est. Gravitas ergo, non levitas, in hoc ope¬
ratur, ob rationem mox dicendam. Sit ve¬
sica capax lb. iij. aquae, ponatur in fossula,
tegatur terra. Profecto, ne semiunciam
superfusi pulveris à se discutiet. Imo nec
vesica cupiet extra arenam siccam ponde¬
rosio¬
N 2