855
ELEMENTALIUM FIGMENTUM.
109
mechanica didici. Caepi enim vas terreum,
in quo posui terrae in clibano arefactae lb
200, quam madefeci aqua pluvia, illique
implantavi truncum salicis, ponderantem
lbs. ac tandem exacto quinquennio, ar¬
bor inde prognata, pendebat 169 lb &
circiter uncias tres. Vas autem terreum,
sola aqua pluvia, vel distillata, semper
(ubi opus erat) maduit, eratque amplum,
& terrae implantatum, & ne pulvis obvo¬
litans terrae commisceretur, lamina fer¬
rea, stanno obducta, multoque foramine
pervia, labrum vasis tegebat. Non compu¬
tavi pondus foliorum quaterno autumno
deciduorum. Tandem iterum siccavi ter¬
ram vasis, & repertae sunt eaedem librae
200 duabus circiter unciis minus. Librae
ergo 164 ligni, corticum, & radicum, ex
sola aqua surrexerant. (31) Carbo ergo, cum
totus sit ex aquâ, si reducatur in fonte ali¬
quo in lapidem; non poterit per aquam
commutari in lapidem, nisi etiam totus
iste lapis sit materialiter mera aqua. (32) Pi¬
sces enim ut ex aquis multam axungiam
faciunt: ita vicissim omnis pinguedo
cum sale alcali, fit sapo, qui dein distilla¬
tus, paenè totus in aquam remeat: quae
ubi per adiuncta, semine saponis spolia¬
tur, fit aqua insipida. (33) Fuligo omnis vero,
partim est sal volatile concreti, praeserva¬
tum ab inflammatione, propter aquae evo¬
lantis commistionem; partimque est o¬
leum, quod evolandi celeritate combu¬
stionem praeterfugit. Sic namque acidus
sulfuris liquor per campanam elicitus,
ostendit magnam sulfuris partem, per
flammam intacti, sursum ascendisse, quod
rursus sospes sequestratur ab liquore illo
per rectificationem. (34) Sulfura enim, sive
pinguedines, etsi pluries distillentur quo¬
vis gradu ignis: attamen semper pinguia
manent, & naturam sui usque retinent,
quamdiu illius concreti semine potiun¬
tur. Quae, ubi flamma, sive mors artificia¬
lis, attigerit, mox in Gas, non autem in
aquam, transvolant. Eo quod Gas omne,
retinet. Differunt nempe suligines flam¬
mae per genera, ac species: quod sanè non
esset, si immediatè in primum elementum
abirent. Ignis quidem destruit simplici¬
ter, nil autem generat: quippe cum semi¬
nis potestate careat; quaeque non potest
destruere illa, vel saltem sepatat, vel inta¬
cta relinquit: & hactenus fixa vocantur.
(35) Non valet autem ignis id, quod in se ma¬
terialiter aqua est, commutare in aerem.
Haberet namque alias semen aeris. (36) Et¬
iam ante sat liquet, nulla artis aut naturae
ope, aquam fieri aerem; aut vicissim. Li¬
gnum ergo, cum sit totum ex aqua, cinis
suus, & vitrum pariter, ex aqua erunt.
(37) Quod autem Gas salium non nisi aqua sit,
probat subsequens mechanica. Accipe sa¬
lis petrae, vitrioli, & alumnis partes ae¬
quas: exsiccato singula, & connexis simul,
distilla aquam. Quae nil aliud est, quàm
merum sal volatile. Hujus accipe uncias
quatuor, & Salis armeniaci unciam junge,
in forti vitro, alembico, per caementum (ex
cera colophonia, & vitri pulvere) calidis¬
simè affusum, firmato; mox, etiam in fri¬
gore, Gas excitatur, & vas, utut forte, dis¬
silit cum fragore. Quod si vero rimam in
junctura recipientis vasis reliqueris, ac
post spontaneas ebullitiones residuum di¬
stillaveris, reperies aquam subacidam,
quae in aquam pluviam, repetita distilla¬
tione, & cretae additamento, convertitur.
Pars salium ergo una in aquam, altera ve¬
ro in Gas concessit. Sed salia, per Gas
evolata, homogeneae sunt naturae cum re¬
dactis in aquam: Ergo, materialiter, (38) Gas
salium nil nisi aqua est. Gas fructuum ve¬
ro, similiter non nisi aquam, ut ex aqua
immediatè oriundum, iam ostendi. Sic
uva passa distillata, in elementalem a¬
quam tota reducitur per artem: qua ta¬
men recente, semel vulnerata, mustum &
Gas multum elicitur. Si ergo tota uva, an¬
te fermentum, in simplicem aquam verti¬
tur: adhibito autem fermento, Gas exci¬
tetur, necesse est, & Gas hoc sore aquam.
Cum dispositio fermenti nequeat ex eo,
quod