855
ASTRA NECESSIT. NON INCLIN. NEC SIGNIF.
120
per sua dona naturae imperscrutabile. A¬
liàs scientia naturalis cacodaemonum pae¬
nè esset infinita, si in se clauderet ventu¬
rorum mortalium fortunas, distinctas in
suis causis secundis. Imo si cacodaemon,
aliàs habuisset naturalem hanc consilii di¬
vini participationem, non ignorasset ef¬
fectus futuros, quos ipsemet, velut omni¬
um malorum titio, suscitaturus, & passu¬
rus esset: adeoque vix potuisset peccare.
(11) Contingentia ergo, depicta credere, tu¬
tius est astris, non quidem omnia: sed
fortè unius seculi; itemque tragoediam
cujusque hominis in suo Astro pictam:
Cujus pictura cesset, cum vitae suae epilo¬
go. Dicent, Hannibal sumsit venenum,
suadente satana. Sed hoc non certo scie¬
bat, ut nec praedicere poterat, si homo li¬
berum habeat arbitrium, ideoque nec sci¬
ebat Hannibalem certo suis suasibus obe¬
diturum. Neque Hannibal moritur, stul¬
to satanae suasu, qui suis non esset nexus
causis, à divina voluntate pendentibus.
Neque enim veneno moritur, nisi prius
ex proeliis multis adversis profugus. Do¬
minus vero, Deus solus exercituum, in
sua manu victorias habet, nec Cacodae¬
mon proeliis praeest. Ergo bellorum exi¬
tùm praenovisse, idem est, atque liberorum
contingentium. Siquidem victoria occa¬
sionaliter plerumque manat, ex contin¬
genti non praemeditato. Concludo ergo,
quod hostis infernalis, legat stellarum
picturas, quibus firmamentum dicitur
praenunciare opera manuum Domini.
(12) Sed dices, quorsum faciunt praenuncia
Coeli, quae nemo mortalium novit, quae¬
que à Cacodaemone sciri nefas? Inprimis
sat esset, quod praenuncia futurorum enar¬
rent gloriam Dei primariò, & infinitudi¬
nem Sapientiae, & praescientiae suae. Vt
nempè non maneat non significata. De¬
inde, Non fecit Dominus verbum, quod non
significant servis suis Prophetis. Denique, si
mortalium numerus vix sit centesimus
Angelorum eudaemonum: sufficit, quod
hi saltem praenuncia futurorum legant,
proinde de novo laudent Dominum. Lu¬
cifer quidem, multâ cognitione rerum,
tum exsistentium, & mox futurarum, su¬
perbivit, eratque naturalis illi, quae sine
gratia inflat. Sed non proinde sequitur,
ipsum cognovisse omnes mortales ven¬
turos, eorumque fortunas, vitia, defectus,
peccata, gratiam, & quaecunque, causae se¬
cundae instar, futura essent, ut neque Dei
secreta mysteria, successione dierum pan¬
dita, causarum connexioni addita. Caete¬
rum sive pestes oriantur, & saeviant, sive
tyrannides, bella, devastationes, tumul¬
tus, vel haeresiarcharum exordia, permit¬
tente Domino, Saltem erunt ista tam con¬
nexa suis causis necessariis & secundis, li¬
cet arbitralibus & occasionalibus, quàm
sunt alioqui meteora suis. Neque enim mu¬
nus praenunciandi opera manuum Domi¬
ni, ad solas aeris mutationes coarctandum
est: verùm absolutè, ad omnia opera ma¬
nuum Domini. Quoniam si Astra praeco¬
nes esse queant minatorum effectuum irae¬
Dei, quae absque causis secundis, Angelo
percutienti essent commissi: quidni &
pariter annunciabunt opera Domini, cau¬
sis secundis, & liberis deputata? Siqui¬
dem quaecunque praescit Deus, illa etiam
si volet, per sua organa annunciare potest:
atqui ejusmodi propria organa Dei sunt
firmamentum, & ejus lumina, teste scri¬
ptura. (13) Enimvero, quamquam ausus fui
Coelo plus authoritatis tribuere, quam
quantum ipsi à Sacris inolevit. Nimirum,
ut "stellae sint nobis in signa" praenuntia, "Tempo¬
ra", sive aeris mutationes, "dies" denique, "&
annos". Quare Textus adimit stellis o¬
mnem causarum potestatem, praeterquam
in supradictis temporum, dierum, & an¬
norum revolutionibus. (14) Nec agunt, in
quam, nisi per Blas motivum, & alterati¬
vum. Dicuntur autem stellae agere, per
motum duntaxat, & lumen: motus verò,
tantum agere in Scholis dicitur, propter
luminis aspectus diversos, nam quod mo¬
tus Coelorum, etiam velocissimus, tam à
nobis remotus, calorem produceret, ut
motus: