855
ASTRA NECESS. NON INCLIN. NEC SIGNIF.
122
dem per Alphabetum Ebraeum (ut Rab¬
binorum aliqui somniant) sed quod Pro¬
vinciis, Regnis & hominibus suae sint stel¬
lae, quibus depicta sit scena, suo subiecto
rerum contingentium, in revolutionibus
dierum, unicuique istorum statutarum.
Proinde nec mirum est, si Cacodaemones
noverint horum multa praedicere. Eoque
minus, si singulis nostrum; sui sint depu¬
tati custodes eudaemones. Prout montis
Gargani, Regnorum, ac Rerumpubl. sui
sint rectores spiritus, & protectores. Sic
enim nedum ascensionis, atque periodi
regnorum, depicta inibi sunt praenuncia:
sed & hominum singulorum decursus; at¬
que exitus, suo astro peculiari, historicè
figurantur; quae simul typicè depingun¬
tur. (22) Quam quidem scientiam, licet spiri¬
tibus notam, naturaliter homini vetitam,
multoties legam, augurum coeli etymo,
Solis tamen servis Dei, sive. Prophetis
concessam, pro ejus beneplacito, repe¬
rio. "Senes enim vestri somniabunt somnia;
Iu venes vero habebunt visiones, ac prophe ta¬
bunt. Hoc enim quod continet omnia, vim vo¬
cis habet". aperit futura contingentia, per
suas stellas annunciata, duntaxat quibus,
& quando vult. (23) Quibusdam interim ty¬
picam largitur astrorum notionem, pro¬
ut Magis coicis: aliis verò dat somnia,
ut Iosepho, atque iisdem Magis, ea¬
demque posse verè interpretari, ut lose¬
pho, & viro desideriorum Daniali. Sunt
& hodie aliqui, velut amentes, & ebrii,
praedicentes futura, nescientesque quid,
cui, quomodo, aut quare ominentur. Sic
enim apud Iosephum, Jesus quidam; ex¬
cidium Sanctae urbis continuo clamore
praedixit, eaque de causa vapulavit. Sed
Apostoli loquebantur ex Paracleto, lin¬
guis omnium nationum; quae tunc sub
sole erant; ab Ebraeis verò, & paganis, ha¬
biti sunt pro ebriis musto. Licet tum in
Palaestina, nullum mustum reperibile es¬
set. Prophetantes enim glorificabant Do¬
minum sesum. Neque enim tunc con¬
cionatos, ut neque conversos aliquot,
fuisse legitur. Reputati itaque ebrii mu¬
sto, non autem vino, eo quod ebrietas
ex musto, apud gentiles, Bacchantes, ad
praedictiones concitaret. (25) Videtur ergo
Prophetia ex musto, vel alioqui praedi¬
ctio, quibusdam hominibus penè fatuis,
at si ebrii essent, familiaris, quam consti¬
tutionem Paracelsus vocat donum ine¬
briecatum, Iudaeis enotuisse, ideoque
falso Apostoiis tributum. (26) Porro ut de¬
monstrem, in Astris, descriptos homi¬
num eventus, pro mille, tria saltem nar¬
rabo diabolicarum praedictionum exem¬
pla. Nec aliunde, quam ex astrorum de¬.
picto typo, eruta per Cacodaemonem.
Primum. Regnante Roderico IV. Gotho¬
rum rege ultimo, castrum Toletanum,
quod iam inde à diebus Regis Bambae
clausum steterat, curiositate Roderici
aperiebatur; in eo autem praeter unicam
arcam, nil fuit repertum. (28) In arca verò,
linteum bombacinum, obvolutam, Afri¬
canorum vestes, & personas referens. E¬
rat autem in eo sic scriptum. Quando
hoc castrum, & arca reserabuntur, in Hi¬
spaniam irrumpet Gens, hujus similitu¬
dinis & amictus, & potietur victoria su¬
per Hispanos. Erant autem depicti Mau¬
ri amictu, qualis infra annos 200 post
futurus esset. Duo alia sunt moderna.
Dux Bironius laesae Majestatis ob crimen,
à suo Rege apprehensus, mox sciscitaba¬
tur, qua de gente oriundus esset tortor
Parisiensis: quem cum intelligeret Bur¬
gundum, ingemuit pavens, dixitque. E¬
heu perii! Siquidem ab augure quando¬
que sciverat, duntaxat sibi cavendum à
mortali ictu, quem Burgundus, illi ven¬
turis diebus daturus esset. Comes de
Loniguii, in duello propè Bruxellam cae¬
sus, in monomachias pruriens, & auda¬
cior, quod à sortilegis scivisset, à lupo¬
mortaliter se vulneratum iri. Fuit au¬
tem adolescens, comiti de Sancto amore,
socius duelli; cui cognomen Loup. Qui
lethaliter punctus, Loniguium transfo¬
dit. Esto diabolus harum praedictionum
Autor.