855
DE VITA, CORPORI VEL FORTUN. NATI
125
artes, scientias, mercaturam, vel negotia
exercenda. Hanc nuncupo inclinationem
vocationis. Altera vero inclinatio con¬
cernit mores, virtutes, vitia; quam voco
moralem, sive ethicam. Tertia autem spe¬
ctat, sanitatem, morbos, vitam longam, ve¬
brevem. Hancque ideo inclinationem, vi¬
talem nomino. Tandem quarta est fortu¬
narum. Quantum autem ad primam atti¬
net, de fide credimus, Deum immediatè
creare mentem humanam, eamque diri¬
gere ad certam sui vocationem, in qua sibi
placere possit maximè; quorsum illi por¬
rigit condigna talenta 5. 2. vel unicum.
(37) Itaque inclinatio vocationis, qua quis fit
Medicus, Geometra, Musicus, &c. datur
animae ab ipso Creatore, à quo omne bo¬
num donum de sursum venit: nequic¬
quam vero horum ab astris. Ideo omnes
vocationis inclinationes, eo ipso sunt bo¬
nae. (38) Inclinatio vero moralis, ut est merè
belluina; ita iam antè demonstravi de
pendere eam ex ente seminis. Mala siqui¬
dem simpliciter astra essent, si inclima¬
rent hominem ad vitia. Errassetque Crea¬
tor in iudicio. Quod viderat, quaecunque
fecerat essent bona. Inclinatio itaque ad
malum, ex corrupta natura in sui radice,
ac semine, emanat. A corde manant malae
cogitationes, iuxta lucem euangelicam, &
ab anima consensus, prout à consuetudi¬
ne peccandi fortis inclinatio. Bonum ve¬
ro ex gratia, voluntate & exercitio. Neu
tiquam sanè ex stellis nobis est advena.
Prima nempe nostri constituentia à pre¬
varicatione fuere inquinata aequaliter &
inaequaliter vero distributa, atque parti¬
cipata, ex bonitate seminis, matris conce¬
ptu, educatione, &c. vel contra. (39) Ideoque
inclinationes omnes seminales, crescunt,
augentur, vel decrescunt, iuxta proprieta
tes fluxuum seminis, ad augem, & decli¬
nationem. (40) Tertiam autem inclinatio¬
nem ex debilitate vel robote seminum
esse, totamque subesse directori Archeo
in natura, nemo nisi Astrologus contro¬
vertit, qui male accinctus, cuncta, in idolo,
latriam usque, stellarum motibus refert,
sibique jus explicandi attribuit, imprimis
non distinguens potestatem nunciandi, à
virtute effectiya: neque sciens, septem er¬
rones tantum esse, ut praesideant Blas ele¬
mentorum. Fixas vero, continere tragoe¬
dias particulares. Ideoque cum praeter
solitum naturae, signa erunt in sole & lu¬
na, portenta significant futurae ruinae u¬
niversi. Sed illa increbuit stoliditas vul¬
go, ut putatum sit, cuique in arte sua cre¬
dendum. Rectè hoc quidem. Quod Astro¬
nomus didicerit metiri motus & distan¬
tias stellarum. At non proinde illi cre¬
dendum, tanquam vati stellarum, nisi li¬
teras valde authenticas contulerit, quibus
illi credatur, tanquam Ooliab, & Beseliel.
Ego itaque pro vitali inclinatione, laudo
proverbium: "fortes creantur sortibus, & bo¬
nis". (41) Porro quantum concernit inclinatio¬
nem fortunarum. Illa, ipso etymo, ex¬
cessit catalogum inclinationum. Existimo
itaque omnes omnium fortunas, tam pro¬
speras, quam ad versas, concernere dispo¬
sitionem divinam, non autem inclinatio¬
nem, multoque minus ab astris depende¬
re, licet in firmamento sint praesignatae.
(42) Siquidem & haec praesignatio demonstrat,
pendere illas immediate à voluntate Si¬
gnantis. "Sortes enim nostrae in manibus tuis,
Domine." Credo itaque omnes omnium
sortes, bonas esse in se, & plenariè esse in
manu Domini. Credo insuper, quod
quantum quisque ab hac opinione est re¬
motior: tantum sit gentilitati vicinior.
Scholae ethnicae videbant quidem, ani¬
mantia, per speciem, consimiles inclina¬
tiones habere; stupefactae tamen, plurali¬
tate inclinationum moralium in specie
humana, unica, exprimente omnium be¬
stiarum inclinationes omnes, nescientes
que ideo cui causae, tantum inclinationum
numerum fiderent, suadente Cacodaemo¬
ne, per augures coeli, confusè ad astrorum
incertam, momentaneamque copulatio¬
nem, & elongationem confugere. (43) Ne¬
quicquam indagantes, cur plurium bestia¬
lium