855
ASTRA NECESS. NON INCL. NEC SIGNIF.
126
lium inclinationum humana species sit
capax. Neglexerunt enim considerare,
Quod bruta specificas haberent inclina¬
tiones ex ente seminis, nec brutis horo¬
scopum deberi. Quod homo suas pariter
haberet inclinationes brutalium similes.
Quocirca saltem pro moralibus inclina¬
tionibus hominum, nativitates non esse
indagandas. Etenim nec aliunde homini
naturaliter adveniunt, nisi ex parte sui
corporis, quod totum, quidquid est, enti
debet seminali, non aliter quam bruto¬
rum corpora. Anima siquidem immorta¬
lis, tota simplex & uniformis est; & cum
sit immortalis, nequit à caduco, labilique
stellarum motu, suam habere inclinatio¬
nem: sed tantum auscultat naturae, in
Adamo, & posteris corruptae, à peccato.
Quocirca in sero nepote, non raro resur¬
gunt mores, gestus, & inclinationes avi,
non antea visi. Has quidem tum enti se¬
minis dari contentae sunt Scholae, non
astris. Sed assentiendi consuetudine, &
Astrologorum importunitatibus sopora¬
tae neglexerunt perpendere praefatas in¬
clinationes avi, non esse alterius dignita¬
tis, nec à coetu caeterarum inclinationum
separatas: ac proinde eadem lege teneri
enti seminis. Nescio itaque, quo merito
hodic adhuc doceant, hominem Astris ita
subiectum, ut continuo ab iis tentetur.
Morales, vitiorum nempe, & bonitatum
inclinationes, ab hora nativitatis desumi:
At sanè, "constituit Deus hominem in manu ar¬
bitrii sui". Anima enim sensitiva, mentis vi¬
caria, majore sanè libertate gaudet, quam
animae brutorum, propter sigilla à mente
sibi suggesta. (44) Verùm animae brutales, suae
speciei inclinationibus, sub pauca latitu¬
dine, contentae vivunt: humana vero sen¬
sitiva, ad omnes exspatiatur. Etenim ut foe¬
tus humanus, simul atque nutriri propria
quadra incipit, non alicujus speciei plan¬
ta est, prout neque alicujus speciei bru¬
tum, dum sensitiva simul cum rationali af¬
fluit. Itam sensiti va humana, non ad speciem
brutalem alligata, per omnem brutalium
inclinationum latitudinem vagatur, ac fa¬
cile auscultat alienis inclinationibus men¬
tis immortalis proprio lubitu sibi indu¬
ctis. Mens enim, incorruptam naturam la¬
bens, facilè hujus motibus & illecebris
cadit, semperque per effrenem appeti¬
tum discussa loco, servit ut pedissequa
perturbationi, quae illam loco pepulit.
Vnde inclinatio aliena. (45) Cuius, frequenti
usu, vel desiderio, fit consuetudo fortis,
quae tandem mentem incarcerat. Patet
saltem, inclinationem moralem esse de
intimis animae sensitivae proprietatibus,
ex ente seminis dispositivè labentibus.
Quodque Astra, nullam causandi potesta¬
tem in nos, sint sortita, praeterquam per
Blas meteorum. Caeterum quanquam in¬
clinatio vocationis, vel moralis, vitalem
mutent. Vt dum putator fit podagricus;
rixator vulneratur vel occiditur: Sic de¬
aurator miserè tremit; fossor minera¬
lium, itemque Chymicus, asthmate perit.
Illa tamen fiunt duntaxat occasionaliter.
Nec quidquam juris Astrologo deferunt.
Apage ergo, credere stellas ad tentan¬
dum, inclinandum, perdendum, felicitan¬
dum, scientias infundendum; creatas, aut
acquisito deinceps iure, valere. Tollitur
enim sic vis meriti, ac supplicii, aperitur
quoque via ad Atheismum, & destinatio¬
num fatalitates. (46) Itaque sapiens dominabi¬
tur Astris. Non quidem, quod queat im¬
pedire, mutare, suspendere, & invertere
astrorum cursus, aut lumina: ut neque vi¬
cissitudines temporum, dierum, & anno¬
rum inde consequentium. Sequitur ergo,
quod Sapiens non dominabitur effecti¬
bus, qui sunt copulati ad astrorum revo¬
lutiones, tanquam causas; neque domi¬
nabitur astris, tanquam signis, ut videlicet
illa queat mutare, pro suo lubitu: sed tan¬
tum praevidens, quod septem errones,
Blas motivum, vel alterativum concitatu¬
ri, unde sterilitates, frigora, calores, anno¬
nae caritates vel similia, necessariò conse¬
quuntur, poterit sibi de necessariis provi¬
dere, adcoque astrorum fluxu natis in¬
com¬