855
FORMARUM
128
mera figmenta, & penè impossibilia, ad
salvandum suas theoricas. Quod sonat.
Ignorari coelorum orbes, & astrorum la¬
tiones. Adeoque positis his absurdis fig¬
mentis, non mirum, consequi plura iis
affinia. Novi remedium, quo foetus alio
qui per diem & horas in partu staret, eo¬
que potu sumto, mox infra horae qua¬
drantem, mulier parturit: sicque eluditur
punctum nativitatis, itemque Trutinas
Hermetis de empsychosi; hoc autem re¬
medium, in jecore, & felle anguillae, sic¬
catis & pulveratis, consistere scripsi alibi¬
falsitas denique magis apparet. (50) Nam di¬
cunt, Saturnum frigidum, & siccum me¬
lancholicum, ideo invidum, & ad furta ac
proditiones incitantem, plane malum, quia
de natura terrae. Martem vero, quia cali¬
dum & siccum (non Solem) malum esse,
cholericum, bellatorem, homicidam & fe¬
rum, quia de natura elementi ignis. De
aeris verò natura atque hilares iovem at¬
que Venerem sanguineos, bonos, pro ut
Lunam atque Mercurium frigidos, & hu¬
midos de natura aquae & phlegmatis. Ad¬
eoque & ideo mediocres. Soli vero calidis¬
simo, mediocritas competit, non humor
nec elementum. Quocirca vel Sol langue¬
bit prae iniuria, vel male attribuuntur po¬
testates elementorum fictitiae, in causas
proprietatum stellarum, quibus proprium
est, non mutare: sed dare Blas alterati¬
vum his inferioribus. In quo occurrunt
multae falsitates. Nam inprimis, malum
intra coelum, causativè demergunt. 2. Ter¬
rae qualitates esse pravas. 3. Ignem inter
corpora elementalia collocant. 4. Non
astra, non saltem quoque duo elementa,
quae Deus fecerat, erant bona. 5. Falsò
comparant stellas in proprietate causati¬
va, ad qualitates elementales. 6. Falsò
ergo attribuunt stellis, causalem vim for¬
tunae, ingenii, &c. ad primarum qualita¬
tum relationem. (51) Quare cum in iudiciaria
Astrologia tantae sint nuditates, falsitates,
vanitates, & in summa non nisi coniectu¬
rae, meris mendacibus regulis suffultae,
non est mirum, quod mille Artifex se illis
immisceat, ut habeat nunc iterum suos
quadringentos prophetas, uni Micheae op¬
positos. Quisquis ergo es Lector, meo ex¬
emplo, noli altum sapere. Coelum autem,
tam situ, quam profunda ignorantiae no¬
strae caecitate, altum nemo addubitat.
Quapropter certè nolui inquirere coele¬
stia arcana, qui terrestria, ne pusillum qui¬
dem novi. Sin autem ultro Deus revelet,
canta ipsi gratias corde grato. Certus
nil revelaturum, nisi quod ad sui gloriam,
& hominum usumfructum spectaverit;
Plura de Epidemicis, tractatu de Peste
scripsi.
FORMARVM ORTUS
1. ABusiuè docent Scholae, ortum formarum è Coelo
esse. 2. Fides Authoris. 3. Probatur. 4. Quid
deceperit Scholas. S. Error circa patrantia lumina
Solis. 6. Inconstantia Scholarum. 7. Tandem ma¬
luere, formas oriri ex potentia materiae, non autem ex
patrante lumine Coelorum. 8. Opinio S. Thomae re¬
futatur. 9. Eiusdem contradictio. 10. Opinio Scote
refutatur. 11. Scholae aliorum hebes dogma refutatur
12. Incipiens Atheismus. 13. Concludunt Scholae con¬
tra seipsas. 14. Optimè sensit Augustinus. 15. Scho¬
lae quoties cespitant, facile ambiguitate mutant. 16.
Theses Authoris septem. 17. Quantum creatura ad
productionem formae tribuat. 18. Quale sit semen foe¬
cundum. 19. Progressus seminis, ad optatum lumen
20. Mineralium similes fluxus. 21. Probatur vis ali¬
qualiter sensitiua in mineralibus. 22. Istos heroes am¬
bos, seduxit paganicus error, in quinque absurda. 23.
Itemque scienter didicissent novem notabilia. 24. I¬
gnem nec substantiam esse, nec Accidens. 25. Propo¬
sitionis demonstratio. 26. Probatio subsumti per me¬
chanicam. 27. Lumen migrare de subiecto in subie¬
ctum. 28. Quid flamma. 29. Probatur definitio per
mechanicam. 30. Ignis est mors artificialis positiua.
31. Theses aliquot, ignis naturam docentes. 32. Con¬
clusio è praemissis, & thesibus. 33. Demonstratio
Mathematica. 34. Scholae sibi contradicunt respon¬
dendo. 35. Probationes insuper aliquot. 36. Scholae
sibi implicant. 37. Contradicunt sacris. 38. Ignicu¬
lus vitalis quis. 39. Solare lumen, quî differat à lu¬
nari. 40. Solare lumen, planè mutatur in stellis.
41. Cur