855
FORMARUM
130
omnes, ad generationem necessarias.
Quod proinde nihilo magis, omnipotens
suum honorem ulli tribuet creaturae.
Quin semper, ut causa totalis maneat, ju¬
gis rerum Parens, naturae conditor &
Rector, creando perseverans. Profiteor
itaque, quod sicut in initio sine ipso fa¬
ctum est nihil. Ita & hodiè, formae cujus¬
vis creatio, sit res ex nihilo, per ipsum
eundem facta. Quod non solum dico, pro
materia, semel olim creata: sed & de for¬
mis quibuslibet. Quod sicut forma est rei
quoddam velut lumen, & istius luminis
apex: ita nemo formas rerum patret, nisi
Pater luminum, qui omnia dat omnibus,
nec longè abest ab unoquoque creato.
Nec credam, coelos ex nihilo condere re¬
rum formas naturales, aut rerum semina
animasve dare, quas nullo modo habent.
Quia fides, simul & religio me docent:
Deum esse & hodie rerum immediatum
principium, ubique praesens, operans o¬
mnem omnium perfectionem. Ideoque
quidquid uspiam est essentialiter, id to¬
tum, quantum est, potest, scit, atque habet,
debere Deo. (3) Etenim creatio respicit &
dicit habitudinem, ad rem exsistentem in
perfectione: rei autem perfectio est sua
cujusque interna essentialis forma. Ergo
eius immediata origo, non aliunde, quam
ex creatione esse potest. Atque ideo, im¬
mediatè ex unico rerum Creatore ineffa¬
bili. (4) Scholae ergo, oppositum sentientes,
deceptae sunt, cum cernerent lumen, per
se, facere verùm ignem trans vitrum. Lu¬
men inquam, putarunt accidens: Ignem ve¬
rò esse substantiam, atque in utroque putan¬
tes cespitarunt. (5) Ideoque ad lumen naturale
Solis caecutientes, tanquam ad substantiae
ignis creatorem confugiunt, retroceden¬
do dubitantes, An coelum, adhuc formam
ignis conderet, an vero aliud quod vis lu¬
men artificiale, in hoc opere aequivalens?
Etenim semper ista perennat Scholarum
ignavia, quod nacto exemplo (erroneo &
putaticio) confestim ad generalitatem
sint lapsae: ne indagando, per species, fati¬
garentur & aliquid reperirent, quod illas,
ex possessione putatae notitiae, cogeret re¬
cedere. Intelligere inquam non potue¬
runt, Solis lumen, quin simul & forma¬
rum omnium essentialium, crederent esse
creatorem. (6) Sed in palestra cespitant, ca6.
dunt, & inconstantes aufugiunt. Nam cum
unam formam essentialem ignis putarent
generari immediatè à calore, putredine,
frictione: & iam sumi de alio lumine, abs¬
que coelorum respectu, cooperationeque,
palinodiam cecinere: coelos, suamque prio¬
rem opinionem oppugnarunt, & ab his,
formarum creationem repetendam vo¬
lunt, quàm tamen liberaliter, atque creduli¬
ter, ipsis subinde cedunt, incertae, cuinam
Authori, formarum nativitas debeatur.
Quocirca, cùm ignem de igne sumi cerne¬
rent, adeoque in opiecto cremabili esse po¬
tentialiter ignem. (7) Confestim quoque eo¬
dem jure, semina cuncta, continere poten¬
tialem formam, atque eatenus scilicet, quod
actualis forma tandem ducatur, atque pro¬
creetur ex potentiali dispositione, quam
vocant materiae (ac ridiculam sanè) po¬
tentiam. Initio enim sunt arbitratae, cun¬
ctorum seminum generationibus, idem e¬
venire, quod iam in lumine, & igne ex¬
pertae fuerant. Mordicus itaque astruere
coeperunt deinceps, quod omnis substan¬
lis forma (ego vero, essentialem formam,
rebus quibus libet concedo: substantialem
tamen, nulli, nisi homini, propter mentem
immortalem) sive actus educeretur sine
medio, è potentia materiae. Id est, à Solis
crearetur dispositionibus. materiae (quod
est dicere) accidentibus. Vtque ex cere¬
bro, haec illarum scientia parta erat; tan¬
quam Minerva Jovis filia: fuit quoque
pro subiecto inhaerentiae anxia, incon¬
stans, sine sensu, atque in varias mox se¬ ¬
ctas discissa. (8) Ac inprimis quidem S. Tho¬
mas. Docet, "Accidentia, revera quidem, ge¬
nerare substantiam: sed id tantum, respectu
substantialis formae, cujus sunt instrumenta."
Inprimis, hic S. Thomas suum deserit
Aristotelem, vultque causam efficien¬
tem,