855
FORMARUM
132
Atqui cum omnia naturalia, producant
sui simile in specie. Sequitur ergo, quod
velint formam essentialem, ejusdem esse
speciei, cum formis accidentalibus. Imo¬
accidentia, substantiis istam eripuisse prae¬
rogativam, quod accidentia producerent
accidentia, atque insuper formas essen¬
tiales substantiarum. Formae autem sub¬
stantiales, velut otio torpentes, feriaren¬
tur, ac suis vicariis accidentibus, totum
negotii pondus tradidissent, ut falsifica¬
rent proprium suum, & Aristotelis axio¬
ma: "Quod omne agens, naturaliter natum sit
producere sui simile." Cum accidentia non
solum accidentales, sed etiam substantia¬
les formas, quasque docent esse etiam
substantias, essent producendo. (12) Falsum
itaque, & Atheismi aliquid continere vi¬
sum est mihi, axioma Scholarum. Quod
omne agens, quod disponit ad formam,
etiam det ipsam formam. Quoniam si sub¬
stantia, praedicamento differat ab acci¬
dentibus: principia illorum non debent
minus differre. Principium nempe acti¬
vum, motivum, dispositivum, & essentiale,
generationum, est ipsa causa efficiens, &
Archeus faber. Deus itaque gloriosus,
tandem creat formas substantiarum. "Quo¬
rum ergo principia sunt genere & praedicamen¬
to di versa, illorum effectus aequè distant: pro ut
causae eaedem similes, sunt similes similibus cau¬
satis." Sequitur autem à iam dictis. Quod
calor, producat calorem, non ignem:
multo longè minus formam pulli: Non
aliud denique quicquam praeter calorem.
Quia cum causa efficiens sit interna, & de
essentia causati (quod postmodum contra
Aristotelem demonstrabo) ideo unum
& idem non potest constitui à causis pro¬
pinquis specie diversis. Multoque minus
toto praedicamento diversis. Neque enim
datur esse, sine proprietatibus essentiali¬
bus, ut nec agens, sive organo, & medio.
Quo igitur medio, quave demum pro¬
prietate, extra se, calor erit agens in pro¬
ductione formae, aut ullius substantiae? &
quo contactu, calor tanget formam, ut
hanc in altero obiecto generali, de parti¬
cipatione sui esse, producat? (13) Siquidem
apud Scholas, gentilitio errore imbutas,
omnis forma substantiarum est substan¬
tia. Vnde Christiani subsumere debent.
Quod coelum, ut neque accidentia dispo¬
sitiva ad formam, possint condere ullam
substantiam ex nihilo. Quod creatio sub¬
stantiae, soli sit Creatori propria. Rectè
ergo sensit B. Augustinus: (14) "Si Deus in ae¬
terna intelligentia species omnes contineat (imo
& individua earum) quomodo non cuncta con¬
deret? An aliquorum Artifex esse nollet? quo¬
rum efficiendorum artem, & scientiam, inessa¬
biliter laudabilis mens ejus haberet?" Idcirco
quamquam semen contineat patrantis
imaginem, Archeum sibi proprium, cum
omnibus ad generationem requisitis: at¬
tamen nisi essentiale esse formae, origina¬
liter, totaliter, exemplariter, perfectivè,
emanativè, & immediatè, penderet ex
Deo, natura nunquam operaretur quic¬
quam, ad acquirendum formam, quia po¬
testate activa planè careret, si orba esset
respectu illo relativo. Itaque inprimis
coelum vel astra, nullo intellectus modo,
per motum, lumen, influentiam, concur¬
rentiam, cooperationem, aut copulatio¬
nem, producunt efficienter & immediatè
formas essentiales rerum. Quae duntaxat
tantum videlicet nobis, "sunt in signa, tempo¬
ra, dies, & annos", quorumque munia nemi¬
ni licet in novas servitutes compellere.
Hierem. "Iuxta vias gentium nolite discere, &
à signis Coeli nolite timere," quae timent gen¬
tes. Si non signa, multo minus astra, quia
non habent rationem causarum, nisi ut
sint in tempora, dies, & annos. Nec potest
Christianus, sine scelere, illis alia dare of¬
ficia. Est nempe juxta Greg: "Terrae collata
potestas ex se germinandi", perinde ut & ani¬
malibus crescendi, & multiplicandi, quam
coelo tribuere, nefas aestimo. (15) Sed Scholae
facilè recedunt à Coelo, ad accidentia di¬
spositiva. Ego vero, contra, pro thesi po¬
no! (16) Accidentia nec per se, neque ut sunt
formarum organa, producere substantia¬
rum