855
FORMARUM
134
rum rerum perfectionem, derivare ex u¬
ni versali superessentialique perfectionis
essentia. Imo potius hodie derideant
Platonem, cum suo deorum principio, &
Avicennam cum Cholcodea Pantomor¬
phe. Qui tamen longe vicinius veritatem
in hoc salutatunt, quam Christiani: qui
coelorum aspiratu, accidentium opera &
dispositionum materialium fayore, ipsas
rerum vitas, formas substantiales, quiddi¬
tatesque produci astruunt. Propono cae¬
citatem ratissimorum virorum, sub lumi¬
ne factam. (22) Putant enim ignem, substan¬
tiam, & lumen, tantum esse accidens. Bo¬
na fide credulitatis, in gentilium errores
consenserunt, & seducti sunt in multas
absurditates. 1. Coacti sunt, formas re¬
rum negare absolute, esse lumina. 2. Vi¬
tas, sive formas, atque lumina, locari inter
substantias: cum inter accidens, & sub¬
stantiam, medium ens non agnoscerent,
3. Materiam quamvis esse substantiam,
substantem, & perennem; formas vero
esse substantias privativas, tamen annihi¬
labiles instar accidentium. 4. Materiam
mutuare suum esse substantiale, à forma
non substante; sed annihilabili. 5. Quod
formae cedant materiae, in substando, &
subsistendo. (23) Quas absurditates, retrospi¬
ciendo notassent, nisi creduli. 1. enim sci¬
vissent solam mentem inter formas, esse
substantiam. 2. alias autem formas
mnes, esse de classe vitae, extra accidens &
substantiam. 3. Quod impossibile sit un¬
quam, materiam fieri accidens. 4. Eo¬
quod materia non sit annihilabilis.
Quod impossibile sit, accidens mutari in
substantiam. 6. Quod accidens assumat
gradus, non autem substantia. 7. Quod¬
que ideo accidens, utrimque graduatum,
nequeat gradualitatem deponere, ut fiat
substantia. 8. Quod etsi lumen reputetur
accidens, nunquam faciet de se ignem, ni¬
si ignis substantia esse desinat. 9. Quod
frivola sit quaestio, quomodo accidens fa¬
ciat substantiam, cum praesupponat im¬
possibile. Ergo accidens non producet
substantiam ex se, cum hoc sit impossibi¬
le: Neque accidens, ex substantia faciat sub¬
stantiam. Nam & quaestio non inculcat,
quomodo è substantia fiat substantia. Sed
quomodo accidens producat substantiam.
Nam etsi operatio dispositiva & accidenta¬
lis intercurrat in productione rei substan¬
tialis: Non tamen ipsa substantiae produ¬
ctio, ullatenus accidens aspicit, tanquam
sui principium productivum. Porro cum
Scholarum duo praecipui ductores, caecu¬
tientes, sub aspectu luminis & ignis, à ve¬
ro devii facti sint, opere pretium censui,
me, (24) Pyrotechniae tyronem, demonstrasse,
ignem nec substantiam, nec accidens esse:
sed peculiarem, & separatam ab ambo¬
bus creaturam, quae sibi similem nusquam
habet. Quod autem ignis culinarius non
sit Substantia. Siquidem elementalis nul¬
lus est, imo si esset, nullius foret usus (ut
suo ostendam lòco) Non enim possunt
congredi quatuor elementa, ad composi¬
tionem corporum, quae mista creduntur.
Quia non descendit substantia elementa¬
lis ignis, à tot mille leucis, ut se jungat com¬
sociis elementis, in constitutionem misto¬
rum illorum, idque raptim, statimque ad pla¬
citum seminum. Nec ignis est proprium
descendere, ut nec proprietas est aquae,
vocare ad se ignem, pro mistura in futu¬
rum facienda. Sunt enim commistiones
illae elementorum ethnicorum somnia,
atque ridicula ludibria, quibus Scholae,
absque controversia hactenus se circum¬
veniri passae sunt. Quippe si prope lunam
esset ignis elementalis; ut verus esset i¬
gnis, deberet habere easdem planè pro¬
prietates, quas habet culinarius: vel hic
saltem non esset ignis, & proprietates hu¬
ius non essent essentialiter communes
igni elementario. Coelestis enim, sive
elementalis ignis, deberet consumere a¬
ctu, atque habere alimentum, non qui¬
dem exterius circa se: sed intra se, peni¬
tus permistum: cum una pars ignis, tam
nutriri deberet quàm altera. Imo nisi hoc
enim sic contingeret, ignis aeri, tanquam
alimen¬