855
ORTUS. 135
alimento, vicinus, vorasset, atque con¬
sumsisset istud sui alimentum, ac interea,
Ignis Coelo propinquus, alimento sine,
periisset ante. Ridiculum quoque ostendi
suo loco, acrem fore ignis illius alimen¬
tum, coque, adhuc concesso defuisse du¬
dum omnem acrem, ignem non posse ex
aere excrementum facere, nec aliquid
purius, simplicius, prius, aut subtilius
Quinimo, si ex aere ignem faceret, nec
deinceps sit elementum igni vicinum,
quod ex igne demum producat aliud :
Necessariò iam dudum non esset amplius
aer, sed quidquid esset acreae formae, tan¬
tum ignis esset. Vel, si ignis elementalis
non debeat nutriri, licet qualitates ha¬
beat maximopere vorantes, deberent sal¬
tem Scholae ostendisse, cur ignis minus
alatur, aut vicinum sibi hospitem in se
convertat, quam reliqua id elementa age¬
re supponunt. Itemque cur ignis culinae,
hanc alimoniae, pro sui sustentatione, vel
intercidentia, necessitatem adiunctam ha¬
beat, cum verus sit ignis, atque eadem or¬
betur ipsum primarium elementum. i¬
gnis. Non considerarunt enim, quod
ignis verus stet in lubitu Artificis, & ad
suos usus ducatur, remittatur, & intenda¬
tur. Suscitat enim pro nutu suo, ignem è
rebus, quibus virtualiter inest: neque et¬
iam ex omnibus promiscuè. Alioquin ho¬
mo esset ignis creator, qui duntaxat est
excitator ejus. Porro voco accidentia,
omnes rerum proprietates, potestates, &
qualitates. Entia vero, quae in se habent
ciusmodi qualitates, praeter suum esse,
non sunt accidentia: sed horum origo,
vel hospitium. Sic calor ignis, est ejus
proprietas, & accidens: Neque ignis est
magis calor, quam ignis est siccitas: ut
nec siccitas est calor. Cumque horum sit
distincta dualitas, non possunt illa duo
esse simul in igne, ut hujus sint immedia
ta essentia. Sed ignis differt sic ab utro¬
que, ut rectè negari possit ignem esse ca¬
lorem, vel esse siccitatem. Ignis ergo suas,
& multas habet proprietates, & qualitater
primas. Puta calorem & siccitatem. Item¬
que alias, ut est vis separandi, destruendi,
comburendi, faciendi ex non vitro, vi¬
trum, promovendi, maturandi, &tc. Tertio
inest igni lumen, tanquam proprietas ipsi
magis intima, & formalis. Primae autem
& secundae praedictarum qualitatum in
igne, sunt mera accidentia, in se separa¬
tim distincta ab igne, quarum videlicet
subiectum inhaesionis sit ignis ipse. Lu¬
men vero parum ab igne in essentia dif¬
fert, quamquam in penetratione congres¬
suque formali gradum accipiat lumen, ad
entitatem ignis requisitum. Itaque osten¬
dam, ignem non esse substantiam aut ma¬
teriam: attamen est subiectum inhaesionis
illorum accidentium, sive suarum proprie¬
tatum praesatarum. Est ignis proinde
quoddam ens verum, subsistensque, quod
tamen ut non est substantia; ita neque
est accidens: sed creatura neutra à Do¬
mino in hominum usus destinata, & sub¬
ter nutum ejusdem data. Admiror sal¬
tem, quod rem tam obviam, hactenus
Scholae non agnoverint, non inspexerint,
non indagarint: sed elementum esse, cre¬
diderint, & ignis solo obtuitu, quartum
elementum finxerint, totque absurditati¬
bus ejus subsistentiam fulciverint. Nec se¬
mel saltem attenderint, si summus calor
esset ignis: Ille calor haberet in se com¬
plicata caetera ignis accidentia, ac proin¬
de calor ignis desineret esse simplex.
Ignorantia ergo ignis, quodque S. Tho¬
mas, & Scotus subscripserint paganorum
inventis ludicris, causam errorum dedit
initio capitis descriptorum. (25) Propositio
ergo mea est, quod omnes formae substan¬
tiarum, (demta anima humana) Item
ignis, lux, locus, magnale, vita, etc. sint
creaturae neutrae, inter substantiam & ac¬
cidens. De Magnali enim partim limite de¬
vacuo tractavi. Propositionem meam au¬
tem sic probo. Quia sunt actualiter ali¬
quid, & ens: Item agunt, habentque or¬
gana, & proprietates: non sunt tamen
substantiae, ut neque Accidentia. Ergo
S crea¬