855
ORTUS 137
sive aerem. Ex "fructibus ergo & operibus co¬
gnoscetis eos". Id est, opera ignis, probant
ignem verum. Sunt autem illa, calor, ex¬
siccatio, vaporum excitatio, & exhalatio¬
num, combustio, liquatio, accensio, sive
alterius de se ignis productio, generatio
sui similis, cum illuminatione. (28) Flamma
quidem est exhalationis pinguis, fumus
accensus & illuminatus, esto: sed quate¬
nus flamma est talis & verus ignis, non
est alia materia accensa, & nondum ac¬
censa; nec à seipsa differt, nisi quod uni¬
tum in centro lumen, pingui exhalationi
supervenerit. Quod idem est. atque esse
inflammatum. (29) Ponantur duae candelae,
quae prius dudum arserint, una quidem
spitamo inferior altera. superior autem sit
parum obliquo situ: tum ex suffletur flam¬
ma candelae inferioris. Cujus sumus, si¬
mul atque tetigerit flammam superioris
candelae, ecce sumus ascendens illumina¬
tur, comburitur in Gas fuliginosum, &
descendit flamma per sumum, usque in
lychnium fumigans. Est nimirum ibi pro¬
ductio novi entis, ignis nimirum, flam¬
mae, sive luminis connexi. Non tamen est
novae alicujus materiae, aut substantiae
procreatio. (31) Est nempe ignis, mors artifi¬
cialis, positiva, non autem privativa, plus
quam accidens & minus quam substan¬
tia. Quod cum Scholae adhuc ignorent,
amplius declarandum, tam quia parado¬
xon est, spectetque ad formarum cogni¬
tionem, quam quod ex ejus inscitia, gra¬
vissimi errores in rem medecam irrepse¬
rint. (31) Quare, ut ignis heteroclitam natu¬
ram edoceam, aliquot theses supponam.
1. Ignem in corpore phlegisto, ita uniri
materiae inflammabili, ut illi sit instar sor¬
mae essentialis, cum tamen sit ejusdem de¬
structor. 2. Quod materia inflammata,
convertatur in Gas fuliginosum, quod
nondum aqua est; quia licet ignis con¬
sumserit vires seminales rei: tamen per¬
manent primae fermentales aliquot con¬
creti notae. Quibus tandem in aere con¬
sumtis & enectis, redit istud Gas in ele¬
mentum aquae. 3. Quod omnis forma es¬
sentialis sit ad esse rei, cui per se inest.
Quodque ignis destruat etiam fumum
pinguem, vel carbonem, quos inflammat,
convertitque in Gas silvestre (de quo suo
loco.) 4. Quod omnis forma essentialis,
ita uniatur suae materiae, quod semel inde
separata, per extinctionem, vel ablatio¬
nem, non redeat amplius ad eundem ha¬
bitum, sive actum formalem. Quod in
igne, non ita contingit. 5. Quod omnis su¬
perveniens forma, sit impatiens alterius
formae totalis. Metallum verò, vel aliud
corpus fixum, ignitum, ablata ignis can¬
descentis praesentia, redit semper in sta¬
tum pristinum. 6. Quod omnis forma
substantiae habeat specificam materiam,
in qua est: Ignis vero habet lignum, ce¬
ram, navam, & tot subiecta, quot sunt spe¬
cies ignificabiles. 7. Quod omnis forma
substantialis, tandem emergat in materia,
per praevium semen disposita. Ignis vero
caret semine, imo si quae sint absumit. 8.
Quod formae substantiarum non habeant
gradus: Ignis autem per solles gradum
admittat. (32) E quibus concludo, quod ignis
non sit substantia, nec forma essentialis
substantiarum: sed rerum positiva mors,
& destructor, creatura singularis, nulli al¬
teri secunda. (33) Vnde sic ad demonstrandum
procedo. Indubium est, quin carbo sit lon¬
gè porosior ferro, minusque solidi ha¬
beat, sed tamen ferrum ignitum plus urit
carbone. Ergo necessario, ferrum plus de
igne continet, in materia & forma; sed
consequens est falsum. Ergo ignis non
est compositum substantiale, constans ex
materia & forma ignis: quia alias, si qua
substantia esset igni propria, penetraret
dimensiones, corporis ferri. (34) Scholae ad
hoc, contra se respondent. Nempe com¬
pactiorem ferro esse materiam, quàm sit
carboni; atque eatenus potentius urere,
quatenus ferrum pluris ignis capax. Id
enim assumebam, ut hoc nempè argu¬
mentum traherem inde. Si ignis esset sub¬
stantia, subsistens ex materia, & forma
ignita,
s 2