855
FORMARUM
138
ignita, per modum alterius cujusque sub¬
stantiae; necessario ferrum paucioris
ignis capax esset, quam carbo, eo quod
carbone ponderosius sit, & minores pau¬
cioresque poros habeat, quibus ignis ho¬
spitari possit. Quod si ergo ferrum pau¬
cioris materiae ignis sit capax, minus ure¬
re deberet. Sed consequens est falsum:
ergo & antecedens. Nequeunt quippe
duae materiae vel corpora, ut neque ho¬
rum formae essentiales, totales, & ultima¬
tae, in eodem loco & subiecto sese simul
compati. Quapropter ferrum & ignis (si
hic esset substantia) non possent simul
hospitari in eodem subiecto. At si evade¬
re conentur Scholae, & dicant; ferrum
quidem ignescere, nequaquam tamen mu¬
tari in ignem, Respondeo: Quidquid po¬
titur omni proprietate ignis, est ignis:
vel ignis non habet proprias, sed commu¬
nes passiones, cum alio ente alterius spe¬
ciei. Proprietates autem ignis sunt, accen¬
dere, urere, separare heterogenea, lique¬
facere plumbum, stannum, ceram, ardere
in materia combustibili, & consumere.
Sed haec omnia ferrum ignitum potentius
praestat quàm carbo: ergo in ferro ignito
est ignis, & tanto plus ignis, quo fortius
urit carbone. Denique, si ferrum ignitum
non habeat in se ignem verum, sed pro¬
prietates ignis absque igne: Illae ergo fu¬
erunt introductae, & relictae in ferro per
ignem. Vnde sequitur, formales proprie¬
tates ignis deseruisse propriam ignis for¬
mam, in qua erant (puta in carbonibus,
aut flamma) & migrasse in substantiam
ferri, à se alienam. Siquidem volunt i¬
gnem non dici, nisi ut corpus inflamma¬
bile accensum. Adde his, quod si ignis sit
substantia materialis: quod substantia vi¬
tri (quae nullos poros habere, docet sub¬
tilissimorum spirituum Chymicorum de¬
tentio) & substantia ignis, se mutuo pe¬
netrarent, ad lubitum Artificis. quod
ipse Scholae penitus negant. Atqui prae¬
ter praefata absurda, comitatur aliud. Ni¬
mirum quod calor in igne tantum cale¬
faciat, siccitas verò ejus exsiccet, & nil
aliud: sic & potestas accensiva, illumina¬
tiva accendit & illuminat; separativa se¬
parat, destructi va destruit, etc. Quae cun¬
ctae proprietates, nedum generatae essent
à forma ignis, in materia aliena ferri: sed
etiam ibidem subsisterent, sine proprio
subiecto inhaerentiae. Quamobrem ignis
in ferro ignito est verus ignis. Non sub¬
stantia, ut neque accidens: sed creatura
neutra, habens in se proprietates diversas,
Per modum entium substantialium. (35) Hoc,
inquam, si novissent Scholae, scivissent, lu¬
men generare lumen & ignem, non qui¬
dem ut specie differentia: sed sola uni¬
tione, dispersione, adeoque solo gradu
diversa. Nec proinde ulla relatione, acci¬
dens producere substantiam. Putant nimi¬
rum fumum pinguem, esse ignis mate¬
riam, flammam vero formam ignis, atque
illa putatione, fingunt compositum, per
modum aliorum. Sed obstant tot absur¬
da, quot antea retuli. ferrum itaque ma¬
nens ferrum, suscipit in se verum ignem,
cum sua forma. Sic aer manens aer, susci¬
pit in cono radiorum coëuntium, verum
ignem, cum forma & omnibus proprieta¬
tibus. Non potest autem ferrum, retinens
formam pristinam ferri, simul informari
à forma ignis: si forma ignis esset ullo
modo substantialis. Id est, nisi forma
ignis relinquat suam materiam, ut sit tan¬
tum forma assistens ferri: non autem in¬
formans. Neque enim aer, manens aer,
potest simul esse etiam aliud corpus; ut
unum, non potest esse duo, realiter distin¬
cta. Sed sodes, si ferrum non sit per sui to¬
tum, ignibile, carbo autem prorsus: quid
moveret ignem, ut deserta sui materia,
migraret in corpus ferri, incapax ignis?
ergo sanè ferrum ignitur, estque capax
ignis per totum, adeoque, ut partes den¬
siores habet carbone, ita pluris ignis i¬
psum capax est: Liquet ergo, ignem non
esse materiam. Denique elementorum
proprietas non est, caetera mox vorare, &
consumere, (ut alibi latè docui.) Ignis
vero