855
ORTUS. 139
vero machinatur destructionem rei, cui
inest: ergo non est elementum, non ma¬
teria, sive substantia: sed creatura destru¬
ctiva, ac mors artificiis inserviens, & ad
magnos mortalium usus data. Nemo un¬
quam lumen inter substantias reposuit:
ergo neque connexum lumen: siquidem
connecti, vel non, est accidentarium, quod
ab accidentario (ut putant) entem, non
generatur substantiale. Simplicitas esset
quoque Scholarum, admittentium (quam
quam falsò) lumen simplex esse accidens,
connexum verò esse substantiam. Cum
connexio saltem gradum dicat, qui sub¬
stantiis est alienus. Maximè, quod radii,
incono luminis connexi, ulterius in de¬
cussem provecti, ad sui simplicitatem ac
dispersionem redeant. Imo radii luminis,
sunt quidem connexi in cono: non tamen
penitus uniuntur, nec penetrant se mu¬
tuo: sed singuli, servant impermixtum
sui esse. Finge planum vitrum circulare,
una cujus medietas sit colorata; altera
vero clara, instar crystalli non infectae.
Pars clara vitri, sit ab A in C, & à C in B.
sit vitrum coloratum. Dico ergo. Quod
radii ab A in C, erunt clari & luminosi,
à C vero in D, erunt luminosi colorati. Et
omnes coibunt in cono F, eruntque rur¬
sus separati: nempe à F in G, erunt colo¬
rati, & ab G in D erunt luminosi, coloris
expertes. Si ergo radiorum connexio, in
cono F, (ubi fuit ignis) non est unitio
sed tantum accidentaria, velut in fascem
compressio. Ergo istud lumen Solare est
in se merè igneum, in sola sui vero conne¬
xione ab igne, sive gradu completo, illius
creaturae differens. Denique in igne ce¬
spitarunt Scholae. Siquidem per fidem
credunt, primo dic lumen nec aliud secus
image 3
creatum: creationem tamen non esse ac¬
cidentium: quae nempe non sunt proprio
nomine creaturae: sed creaturarum. De¬
nique, in principio creavit omnipotens
elementa; lumen verò cum illis, non est
creatum. Ergo neque pro elemento. Si
ergo creatio luminis, non fuerit acciden¬
tis creatio, neque elementi, neque corpo¬
ris; multo mihus corporis concreti. Ergo
lumen à Deo opifice, non fuit directum,
ut sit substantia, vel accidens. Lumen enim
vitale principium (non autem materia
erat) primo die, ut initium motivum crea¬
tur: cum illa tamen proprietate, ut quo¬
ties per sui connexionem in gradum sur¬
geret, ignis urens fieret. Estque itaque
ignis, creatus simul cum lumine. Non est
autem ignis aliquod accidens, quod alia
accidentia, specie varia, in se habeat, (id e¬
nim repugnat accidentibus aliis.) Non est
etiam accidens accidentis, cum accidens
à forma substantiali immediatè fluat, or¬
dinario, non autem ab unius accidentis
forma, plura ac diversa accidentia, ut prio¬
ris accidentis tributa. Nequit nimirum
unum accidens, esse subiectum inhaesionis,
aliis & diversis accidentibus. Caeterum
ignis consistens in remissio gradu lumi¬
nis, est plerumque vitae comes. Unito au¬
tem lumine, comburit vitalia. Artium
vulcanus, humanis necessitatibus dicatus.
Accelerat nempe maturitates, promovet
semina ad fines, festinat quoque rerum
separationes, quarum alioquin epilogum,
vitae brevitas, sine gravi incommodo, ex¬
spectare non posset. Hactenus enim aperit,
docet recludere arcana, properare naturae
operationes, saepè alioqui desides, somno¬
lentas, & sepultas. Separat denique, ex¬
pellitque superflua, submovet virtute ad¬
juncti fermenti, vitam rerum mediam,
unde alacritates, & virium augmenta. Se¬
parat quoque purum ab impuro, pretio¬
sum à vili, nocuum ab utili, & crudum à
maturo, imo maturat ipsas cruditates.
Ignis dein praeparat artium organa, qui¬
bus vita nostra indiget. Sit igitur Pater
S 3 lumi¬