855
FORMARUM
140
luminum, luminis Creator superexalta¬
tus in secula, qui in Sole posuit taberna¬
culum, ut cunctis necessitatibus per lu¬
men Solare soletur. Concludam iam ex
praedictis 1. Quod ignis & lumen cali¬
dum, non differant, nisi per accidens.
Connexione scilicet & gradu. 2. Quod
radii luminares, se mutuo penetrent. 3.
Quod penetrando, tamen servent imper¬
mistam essentiam, ac proprietates. 4.
Quod lumen sit primario, in loco: er¬
go & ignis. 5. Quod lumen & ignis,
penetrent medium. 6. Quod corpus o¬
pacum, cum à lumine nequeat penetra¬
ri, à lumine primum afficiatur in sui
superficie, haec dein calefacit subsequen¬
tes partes, usque ad superficiem oppo¬
sitam. 7. Quod calor intendatur per gra¬
dus, in obiecto, & singulo gradu, ha¬
beat singulares operationes. S. Quod
quidquid ignis afficit, sit ratione loci,
quem occupat locatum, adeoque per
accidens. Cum prima ignis intentio, sit
illuminando calefacere. 9. Quod tan¬
dem victor ignis, superet difficultates,
ab opaco corpore sibi interiectas. 10.
Quod ignis, cum immediatè agat, ac
primario agat in locum, cremet indiffe¬
renter omnia, sine respectu corporum in
teriectorum, tanquam impedimenta re¬
movens. 11. Quod corpus opacum, fi¬
xum, ac resistens accensioni tandem illu¬
minetur ab igne. 12. Quod ignis sive lu¬
men connexum, reperiens combustibile,
maneat in gradu connexitatis concentra
tus, nec separentur radii luminares: eo
quod propaget continuo novum ignem,
qui pergit consumendo; vetus autem
ignis, indesinenter etiam perit, quamdius
perseverat ascensio. (39) Sub finem cujus, to¬
tum lumen perit, cum non habeat lucem
unde illuminetur. (40) Quidquid ergo de u¬
uito lumine hactenus est dictum, id de
Solari duntaxat intelligo. Siquidem lu¬
nare lumen, vitro transmissum, tan¬
tum abest, quod in cono ignem habeat,
quod etiam frigidius sentiatur, caete
ro ambiente in cono. (41) Itaque appello
ad tactum ludicem. Idque eo mirabilius,
quod splendor Solis calidus, reflexus in
speculo lunae, actu frigeat. (42) Creavit enim
Omnipotens duo luminaria magna. Ac
licet stellae pleraeque sunt luna majo¬
res, non tamen magnae reputantur; eo
quod omnes illarum activitates, sub
duobus luminaribus comprehendantur.
(43) Creavit ergo illa 1. Vt separent diem à no¬
cte. 2. Vt luceant super terram. 3. Vt diem
ac noctem regerent. 4. Vt majus diem rege¬
ret, & minus noctem. Discimus tamen
ex theoricis Planetarum lunam totidem
horis, lucere super horizontem, de die,
quot noctu. Constituit tamen Omnipo¬
tens lunam, ut luceat, & solum re¬
gat in nocte. Cumque Creator nequeat
errare, necesse est singularium noctium
lumen atque moderamen totum, pen¬
dere à Luna, quantum dies à Sole de¬
pendet. (44) Luna ergo, creata est ad lucen¬
dum, tam in Coelo quàm super terram,
omnibus omnino noctibus. Idcirco lu¬
na, non est tantum instar speculi reci¬
pientis, reflectentis lumen Solare, pro¬
priíque luminis expers. (45) Licet enim o
culus noster, nullum proprium in Lu¬
na lumen reperiat, parum esto. Plus
fidei namque Scripturę, quam oculis dan¬
dum, iuxta Textum: Sol obscurabitur, &
luna non dabit lumen suum. Aliunde haec
veritas mox apparebit. Inprimis con¬
stat per praefatam vitri mechanicam, lu¬
men Solis unitum, fieri merum ignem,
cum omni requisito. Deinde, quod i¬
dem Solis lumen, cadens super specu¬
lum glaciale lunae, fervoris sui proprie¬
tatem amittat, fiatque lumen frigidum.
(46) Quod non fit, si ceciderit super gla¬
sciem, speculum, aquam; parietem a¬
bum, &tc. Habet ergo luna vires, qui¬
bus alterat radios solares. Debetque i¬
stud frigidum Blas, esse de natura sui¬
luminis, si inter agens & patiens debe¬
at intercedere symbolum. Siquidem a¬
liud obiectum frigidum, repercutiens
Solis