855
OPORTET. 157
creatura lucida. Adeoque si de aere mi¬
gret in lapidem, posset etiam de aere in
proximum aerem migrare, si ejus exsisten¬
tia immediata esset in aere & non in lo¬
co. Siquidem est lumini perinde migrare
ex loco (subiecto immediato) in aerem,
vel in silicem: in eo tantum est differen¬
tia: quod esse luminis, in aere non subsi¬
stat, praeter fotum lucis continuum, ut ne¬
que flamma extra fumum cremabilem.
Sin autem silicem aptum sibi retinaculum
habeat (ut fit, quando ignis ferrum possi¬
det) persistit in eo aliquamdiu. Fit enim
hinc, quod visus uno instanti suum perci¬
piat obiectum, quia immediatè in loco est,
tam lumen quam color; In corpore me¬
dii vero, velut per accidens & secundario.
(3.) Etenim cum locus sit subiectum ejus, non
reperit resistentiam, in corporibus locatis
diaphanis, quin unico momento, ab octa¬
vo Coelo, in terram usque, lumen vibre¬
tur. Sonus verò, sive obiectum auditus,
immediatè est in capsa medii, & ambulat
sine fluxu aeris, de subiecto in subiectum.
Etsi in hoc Scholae surdastrae fiant. Odor
vero non dispergitur sine odorabili, quod
est Gas rei. Quod per vacuitates, sive ma¬
gnale aeris dispergitur. (37) Estque magnale
capsa, in qua Gas omne reducitur in pri¬
mam aquae materiam. (38) Inhabitant ergo
locis, nedum lumina e colores, tanquam
immediati hospites: sed fermenta, Ratio¬
nes. Ideoque, à Conditore verbo locata,
ut sint radices seminum successivorum, in
mundi usque finem. Mineralia ergo, non
promiscua ubique: sed certa, statis annis,
& locis. Tam enim Suevia cupro dives,
quam olim potuit esse Cyprus. Insons er¬
go frigus, ut vanus calor ad constitutio¬
nes illorum seminum. (39) Siquidem, & in
montibus frigus, & mineralia comitantur
plerumque. Loca enim quae fodinis caruere
olim, sua quandoque die, maturato semine,
foenora reddent, ditioribus non imparia.
Quia radices, sive fermenta mineralium
sedent in loco immediatè, ac in dierum
plenitudinem sine fastidio anhelant. Quam
ubi semen complevit, tum Gas, obsidens
aquam ibidem, semen à loco suscipit, quod
aquae sulsur dein impraegnat, aquam con¬
densat, atque sensim in aquam mineralem
transplantat. Non raron. contingit, quod
Metallarius in fodinis, saxa diffringens, de¬
hiscat paries & rimam det, unde tantillum
aquae, subalbidae virescentis, manavit,
quod mox concrevit instar saponis liqui¬
di (Bur voco) mutatoque deinceps pallo¬
re subviridi, flavescit, vel albescit, vel
saturatius viridescit. Sic enim visum est,
quod alias intus, absque saxi vulnere fit.
Quia succus ille interno efficiente perfi¬
citur. Est ergo prima seminis metallici
vita, in condo, sive promtuario loci, homi¬
ni planè incognita. At ubi semien in lu¬
cem, liquore vestitum prodit & Gas,
incoepit sulfur aquae, inquinare, vita est
seminis media. Oltima verò, cum iam
indurescit. Est autem ultima seminis me¬
tallici vita, prima metallorum vel illi sal¬
tem proximè conjuncta. Dum vero ista
massa sulfur spirat, suumque intus clau¬
dit Mercurium: tum inquam, vita metal¬
lorum media. (40) Ultima vero, ubi fixitatem,
venaeque stabilitatem propriam, acquisi¬
vit. Quocirca est vitae, & seminis, in me¬
tallicis manifestior progressus, & distin¬
ctio, quam in duabus Monarchiis sociis.
Eo quod metalla non exigant figuram,
nec totum tam exquisitum. Imo si semi¬
num imago, in vitalibus, profluat à suo
genitore; certè mineralium typicae ima¬
gines, ex promtuariis Divinae largitatis,
sunt petendae. (41) Hinc quoque mineralium
semina non sunt inquinata, genitorum
turpitudine & lascivia, nec monstrosa
sese ideo offerunt. Sed quia illibata, an¬
gustae ideo sunt potestatis, in medendo.
Ergo mineralia, non magis quàm caeterae
res, à vitae ultimae possessione spolianda
sunt, si ab illis obsequium sanando exspe¬
ctemus. Languidam alias allatura opem,
& quasi se frustra venisse plorabunt, quod
fines destinationum sint assecuta: sed in
stuprorum & luxuum praevia dirigantur.
Repe¬