855
158 MAGNUM
Repetam quae supra. In Eden poterat
Archeus noster, plenariè omnis Archeos
tam venenorum quam alimentorum, in
sui incrementum subigere, absque ulla sui
lassatione, aut eorundem reactione. (42) Po¬
terat nimirum absque difficultate, omnem
vitae mediae impressionem tollere, & su¬
perare. Erat enim Archeus, immediato
ab anima immortali rectus, adeoque &
ideo impassibilis. Non enim Deus fecit
mortem in Paradiso non solum: quini¬
mo neque pro homine creatum fuit medi¬
camentum exterminii (id est venenum)
in terris. Sed mox homo eiectus in ter¬
ram, haec Tribulos & spinas innexit. Id
est. Licet Archeus noster victor, cibo¬
rum Archeos sibi subigat: peregrinarum
tamen proprietatum reliquiae superstites
manent. Vltima nempè ciborum vita
quidem abit: superstite media. Quapro¬
pter stomachus debilior, majus gravamen,
sub finem digestionis sentit, quam mox à
pastu: quasi Archeus, dignitatis pristinae
amissae memor. (43) Has igitur qualitates vi¬
tae mediae superstites, ambulatorias voco.
(44) Adeoque quod Scholae clamant impossi¬
bile, est iter commune, ac necessarium in
natura. Quasi necessarium foret, mate¬
riam generationis denudari omni prorsus
accidente, prioris sui esse, nec dispositio¬
nes praevias superesse posse, & quasi uni
cuilibet generationi praecederet corrup¬
tio, vel privatio. Adeoque necessum esset,
materiam primam, sive hylen summariam,
actualiter substerni, atque immediate
praecedere generationi, quam tamen vo¬
lunt in instanti contingere. Etenim nisi
praeviae dispositiones, & fermenta earum
generandarum, praeexsisterent in fieri,
indisserenter quidlibet generaretur ex
quolibet. (45) Compulit eum Scholas ad hunc
scopulum, malè intellecta principiorum
authoritas, putantes omnia accidentia,
immediatè, & originaliter dependere ex
forma totali rei. (46) Quasi forma, in puncto
generationis adveniens, omnes characte¬
res sui seminis in se haberet, & antequam
esset, illis infudisset. Sin autem à forma
generantis immissae sint proprietates dis¬
positivae in Archeum: saltem toto indivi¬
duo suppositi differunt, nec ad generati
formam spectabunt. Neglexerunt Scho¬
lae, seminum & Archei entelechian, ut
& formarum subordinatarum actualita¬
tes. Nesciveruntque à generationis ini¬
tio, usque in finem generati spontaneum,
non esse nisi unius seminis fluxum, ne¬
quicquam attingentem formas generato¬
rum. Ergo in Archei vita media celatae
sunt seminum potestates, ad vitalitatem
surgentes, & vitae, sive formae rei viventis
substratae. (47) Igitur cum Archeo ciborum
transmutato migrant, & transplantantur
in dictionem Archei humani, proprieta¬
tes vitae mediae, seipsis tamen multo obtu¬
siores. Idcirco frivolum est, nullum ac¬
cidens in genito esse, quod prius in se¬
mine (quod malè vocant corruptum)
fuit. Pariter etiam, quod ex rei forma,
omnis accidentium sit progenies. Sic
namque ex univoca, simplici, atque ho¬
mogenea mente immortali, malè pete¬
rentur tot hominum proprietates, & in¬
clinationes. Sin vero menti astra adiun¬
xeris. Haec cito te deserent. Longéque pe¬
titum subsidium, flaccescit in itinere, &
ante appulsum, deficit. Malè quoque cum
seminibus ageretur, si à forma rei vitalis,
quae tantum postea advenit, omnis semi¬
num proprietas, & efficacia, mutuanda es¬
set. (48) Inconcinnum ergo Scholarum do¬
gma fert, generationem praesupponere
corruptionem; & vice versa. Alioqui si po¬
testas media, in forma totali, atque vita rei
ultima, consistat: certè Medentes impo¬
nunt, aegris, dum sublata vitali forma, è
plantis, atque animalibus, his utuntur in
solamen infirmorum. Vident quidem sae¬
pè in urina lactentis pueri, subsistere odo¬
res rerum quas nutrix sumsit, puta oleum
anisi, macis, etc. quod nutrix sumsit, redo¬
let in urina pueri sugentis, adeoque ad il¬
lum finem nutrici propinantur: vetant ta¬
men idem accidens permanere sospes in
genito,