855
OPORTET 161
genito, quod antè erat in corrupto. Ve¬
runtamen potius, in quolibet motus &
alterationis puncto physico, sive, inter u¬
num & aliud instans, accidentia cuncta re¬
novari. Malunt nimirum Scholae, lumen à
firmamento, in terram usque, singulo loco¬
rum & motuum instanti, producere a¬
ctu infinitas species luminis, se invicem,
filo continuo, propagantes, in quolibet
medii puncto mathematico, quam quod
permittant, lumen immediatè, per lucum
ferri, radii vibratione. Malunt inquam, o¬
dorem asparagi, à specifica forma lotii,
quam à vita media asparagi manare. Non
enim cognoverunt aliud ens, nisi substan¬
tiam & accidens, nec lumen subsistens, ni¬
si immediatè intra substantiam medii. Ob¬
iecta visus, nesciverunt immediatè transi¬
re per locum, cui insunt immediatè. Nec
advertunt se agnoscere aequivocam acci¬
dentium generationem, dum unum ex ac¬
cidente; aliud vero è forma specifica pro¬
gnatum. (49) Rationes autem, quare obiecta
visus fortius moveant, praegnantium ima¬
ginationem, quam caeterorum sensuum
obiecta, magis corporea. Prima est. Quia
obiectum visibile est in loco immediatè,
adeoque magis affectat; propiusque attin¬
git, & penetrat animam, propter similem
exsistendi modum. Attingunt nempe se
mutuo per attactum intimum. 2. Caeteri
sensus inserviunt visui. Puta, praegnans,
Sulmone viso, fertur in edendi deside¬
rium. Tum enim quidquid sumserit, prae¬
bet illi quidem actualiter gustum Sulmo¬
nis, servitque gustatus visui ut hero: sed de¬
cidens in stomachum, nec habens Sulmo¬
nem realiter in obiectò visibili, fraudem
suam percipit, quam appetitus sibi facit,
ideoque nauscat, atque infirmatur mulier,
corde palpitans. Appetitus enim fingit
Sulmonis gustum, at falsum indignatur
uterus: sed nequit cibum transformare in
Sulmonem. Imo licet alium piscem esita¬
verit, sitque facilis transitus, in habentibus
symbolum: non potest tamen inde forma¬
re optatum Sulmonem: quia est obiectum
gustus, non autem visus. Ubi alias per ob¬
iectum repentè Sulmonem vel anatem.
foetum facile transmutat, in ejusmodi
monstrum. Quippe obiecta gustus, seden¬
tia immediate in corpore aliquo, non pos¬
sunt ob sui corpoream crassitudinem, for¬
mare imaginem transmutativam. (50) Idcirco
qui student adeptis, contendunt laborem
Sophiae promovere per obiecta visus, &
quidem per lumen lunae. Vt scilicet ani¬
ma attingatur à lumine formali & nox
nocti indicet scientiam. Quoad foetum,
certè illum considero ut ramulum pere¬
grinum trunco arboris insertum, qui licet
liquore materno alatur: propria tamen
mox intus quadra vivit. Neque enim ut
pars integralis inest: sed tanquam hospi¬
tatus miles, rapit omnia in lubitum, i¬
psumque vas dilatat pro sui imperio. U¬
terum vero considero, ut domum va¬
cuam, à peregrino possessam, & amplia¬
tam, in quam proinde facilius picturae in¬
cidunt, quam in exquisitè conclusam. 3.
Obiectum visus est magis spirituale, &
ideo imago ejus nudior, spiritualior, &
magis activa. Quarta. Pater luminum, in
hoc per similitudinem, manifestat sola lu¬
minis cogitatione, se ex nihilo creasse o¬
mnia. Species inquam rerum, quas ab ae¬
terno in se complectebatur, sola cogitatio¬
ne, in esse creatum produxit. Sic & imagi¬
natio libidinis animarum, per obiectum
visus, profundit sui imaginem in semina,
foecunda ut sic essent ex iussu Dei. (51) Dici
hic posset, quomodo fiant spirituum ap¬
paritiones immediatè in loco, colore, fi¬
gura, & lumine, non autem in corpore: &
per consequens quare videantur ab uno, &
non à viciniore altero. Qua via, lumina &
colores se mutuò in loco transsecent, im¬
mutata nihilominus singulorum exsisten¬
tia, quo pacto se penetrent & optices re¬
gulas fallant. Id est, effascinatio fiat. Quo¬
modo color splendorem habeat opacum,
invisibilem in medio, visibilem in termino
repercutiente: licet ille nitor non minus
sit in medio, quam in dicto termino, nec in
X