855
166
NATURA CONTRARIORUM
sacrificantes. Deficiuntque hodiè soli Ma¬
hometani, & Calvinistae, tanquam Sacri¬
ficio destituti. Cedant ideo qui scribunt,
mortales ante diluvium carnibus vesci
insolitos: quia scriptum esset. "Carnes dein¬
ceps olerum instar erunt." Frustra alioqui
namque Abel gregem & armenta duxis¬
set, nec cecidisset alter in venatione fe¬
rarum, & Nemroth nomen vanum habe¬
ret. Credam itaque, mortales bestiis
tam domesticis, quam feris usos: vix ta¬
men piscibus, ante diluvium. Eo quod
tum unicus fons totam irrigaret terram,
staretque mare, altera parte globi, cujus
altera medietas dicebatur arida. Adeo¬
que pisces solius maris erant, dum totus
mundus indivisum erat continens: in
cujus meditullio, unicus fons totam ir¬
rigabat terram in quatuor divisus flumi¬
na. Nondum ideo Lintres aut Scaphae
enotuerant, sic piscatio in mari insueta.
Nec etiam habitatio hominum litora co¬
lebat. Nam Agricolis unicum terrarum,
vastumque continens, sat voluptatum da¬
bat; ut sterile pelagus mille tempestati¬
bus horridum detestarentur. 1. Genes.
cap. v. 28. Homini primum datum maris
dominium legitur, dein super volucres
coeli, ac tertio super omnia animantia,
quae se movent super terram. Tamen ubi
de cibis sermo est. 1. c. v. 29. Omnis herba
& arbor, in cibum data est. Et 1. c. v. 30.
Omnia animantia terrae & volucres coeli,
& quidquid movetur super terram, ha¬
bens animam viventem, datur hominibus,
ut haberent quod ederent. Nusquam ta¬
men pisces leguntur concessi, ut neque
pisces maris ad Adamum translatos, sua
ut sortirentur nomina. E quibus statim
obvium est, non fuisse herbas, arbores,
aut reptilia ulla, homini contraria, aut
in medicamentum exterminii. Restrictio
item pro volucribus, & quae se movent su¬
per terram, pisces excludit. Quapropter
ut à diluvio, sectione unius continentis,
fontes, & cataractae, sese ex imo fundo
diffunderunt, pisces, delabentium aquarum
dulcedine allecti, aliquot in fluviis &
palustribus mansere: Aliis interim nova
diluvii permistione & licentia è mari ad¬
scendentibus. Pisces itaque carnes sunto:
licet homini antè inusitatae. Carnes in¬
quam, quae olerum instar deinceps à di¬
luvio forent. Alioqui caro volatilium
non olerum, sed cerealium vices repen¬
debat, ut quadrupedia iam dudum ab ini¬
tio leguminum locum suppleverant. (6) Pro¬
toplastus itaque in terram proscriptus ae¬
rumnarum, taedii ac poenitentiae plenis,
amplissimorum saeculorum otio, sensit na¬
turam suam, iam corruptione defoedatam,
atque conservationis indigam: Denique
ut est necessitas ingeniorum ac inven¬
tionum mater, meditari coepit, qua ra¬
tione intestinis vitae calamitatibus, atque
imprimis meteori iniuriis occurri posset.
In quo labore, filiorum suorum natu ma¬
ior, coepit frugum nativitates, felices,
atque infaustos proventus perpendere.
(7) Unde prima Philosophia, Agricultura
fuit. Alter quoque, proprietates & so¬
cietates animalium notavit, gregis unde
indubitata spe, tranquilla vita ducitur.
Haec fuit scilicet zoosophia. (8) At deinceps
uberiorem progressum facientes posteri,
decreta siderum, cum priorum observa¬
tionibus, nectentes, denunciatas rerum
vicissitudinis utili, & iucunda admiratio¬
ne adnotarunt. Pedissequa ergo Agricul¬
turae sic surrexit Astrologia. (10) Verunta¬
men naturalium dispensationes prorsus
obscurae manserunt; uti & inter omnes,
sui ipsius notitia, cunctarum est postrema
atque difficillima. Morborum verò gene¬
rationes, remedia & sanationes (quae ad¬
huc tum erant rarissima) longè erant ob¬
scuriora. Primum namque, quisque reme¬
dia, quae sibi profuerant sine invidia, in
medium adferebat. Primus autem Hip¬
pocrates suas observationes in calamum
deposuit: in quo labore divinam, quam
non noverat, opem sensit. Galenus autem,
vanas amorum nubes, tanquam aquilo, si¬
bi dispersisse visus, multaque undecunque
suffu¬