855
170 NATURA CONTRARIORUM
ducta, pariter non nisi per Iram, actio
nem nimirum majoris ad minus, victo¬
ris ad victum, robustiorisque ad debilius
propter contrarietatis relationes conci¬
tari. Axiomatis ergo negativi sensus,
quo dicitur Substantiis nil esse contra¬
rium, aequivalet thesi in titulo hujus ca¬
pitis praepositae. Nempè Naturam nescire
contraria. Si vis aliqua contrarietatis es¬
set in natura, praeterquam in irascibili sen¬
sitivorum (de terminis namque, & relatio¬
nibus appositis Logices, non loquor) illa
certè esset in manifestis atque primariis
elementorum qualitatibus: sed in his nul¬
la est contrarietas. (23) Ergo nusquam alibi.
Probatur assumtum. Eo quod Scholae pri¬
marias contrarietates in mistis desumant.
ex ipsis componentium elementorum con¬
trarietatibus. Subsumtum verò probavi
alibi hic repetendum: Vir Iuvenis descen¬
dens manè ex Alpibus, continua nivè te¬
ctis, latere tamen solem respiciente, tota
cervix, sibi in ampullas, sive vesicas fuit
cremata. Estque ibidem aer summè de
lectabilis; ac novo velut aethere perfusus
(disce interim hinc primum, frigus non
esse caloris privativam absentiam; sed
ens verum.). Ergo ibidem frigus, & ca¬
lor, intensa simul in eodem loco, tempo¬
re, & subiecto aeris, sese compatiuntur,
Quod Scholae non admittent, esse possi¬
bile in contrariis; (24) Siquidem quae se mu¬
tuo debellare, frangere, expellere, interi¬
mere, & ad medium, neutrumque statum
discere volunt. Notandum hic obiter,
Ibidem, intensum frigus hospitari imme¬
diatè in aere: intensum vero & vesican¬
tem calorem, ibidem esse ex parte lumi¬
nis: adeoque immediate in loco ipso ae¬
ris: in aere autem mediate. Sed cum iste
locus penetret aerem, per totam sui sub¬
stantiam: & locus illuminatus, calefaciat
simul ipsum aerem, quem ideo lumen
simul penetrat: Idcirco in eodem aeris
puncto, est intensus calor, simul cum in¬
tenso frigore. Quorum amborum nexus,
gtatum, & sensui amicabilem teporem
profert, illusorium tamen. Quia effectus
utriusque qualitatis connexae, prodit in¬
tensionem magnam, sub illo tepore. Id¬
eoque nec tepor causatur, quatenus am¬
bae qualitates, aequaliter intensae, per pu¬
gnam contrarietatis sese confringant, at¬
que reducant in mediam, plausibilemque
symmetriam: Sed sunt sensus, & Scholae
quae se iuxta sensualitates, ubique abs¬
que interiore indagine labi sinunt) rerum
naturalium improprii & rustici nimis lu¬
dices. Pariter, fervens aqua, infusa frigi¬
dae, pari proportione, quanquam statim in
commisto teporem excitent: Vtraque ta¬
men qualitas, intenso gradu, est in isto te¬
pore, non secus atque in praefato aere Al¬
pestri: tametsi sensus illas non distin¬
guat. Non est enim alias possibile, calo¬
rem illum aquae, per graduum momenta
acquisitum, perire in instanti. Imo, nec est
pugna contrariorum, quae istum teporem
statim generavit, ut neque victoria frigo¬
ris calorem excellentis, dum prior calor
remittitur: Sed calor in aqua est Relol¬
laeum transiens, quia violenter introdu¬
ctum. Ideo namque cessante igne, à quo
est productus, sua sponte, statim minui¬
tur, cessatque non fotus amplius. Id est,
Calor in aqua fervida per minimos sub¬
iecti sui atomos divisus, sua perit sponte,
non autem à contrarietate victus, expulsi¬
vè. (25) Quia Relollaeum est qualitas efficiens,
non procedens ex fermentis & seminibus
rerum. Estque duplex. Vnum videlicet in
corpore proprio. Alterum vero in alieno.
Inter Relollaea propria sunt quaedam se¬
parabilia. Vt frigus in aere & aqua. Alia
vero inseparabilia. Vt calor in lumine So¬
lis, candelae, & ignis. Quae nunquam fri¬
gere possunt. Relollaeum alienum est vio¬
lentum, quod si non foveatur, perit ideo
per sua momenta & gradus. Ideoque di¬
citur transiens; ut est calor in aqua. (26) Ergo
aer & aqua non calefiunt ab igne, per con¬
trarietatem: sed per generationem Relol¬
laei alieni; quatenus agit, quod ipsi agere
est iussum, heteroclito cum seminibus
agendi