855
NESCIA 175
quibus apponitur: non tamen vesicat ca¬
daver, prout corpus vivum. Eo quod ca¬
daver non moveatur activè, sive proprio
motu, à fermento venenato flammulae.
Quia istae qualitates potentiales non sunt
caloris aut frigoris, magis quam elemen¬
tales: sed propria, & formalis rerum
energia specifica. Quocirca futile est pro
contrarietate commentum, & ruditatis
testimonium, quidquid de calore & fri¬
gore, potentialibus in Scholis ad vota Gen¬
tilium subscriptum est: cum potentialem
calorem, caloris actualis socium, sub eodem
genere negent, sub quo tamen colligunt
contraria. Adeoque temeraria tempera¬
mentorum historia ad se traxit facultates
vitales, atque seminales rerum. Est nam¬
que in Scholis nescitum, quidquid salium
ratione agit, non esse ex propria seminis
potentia; sed accidens, ratione obiecti
varians. Calcem enim, velut calidissi¬
mum simplex aestimarunt. Eo quod per
salia sua moveret escharam: nec atten¬
derunt, quod in calce viva, prout & in
nive, oboriantur spontanei vermes. Quod
hoc loco desideratur, alibi de actionibus,
prout & de cognitionibus morborum
fusiùs exposui. (38) Hactenus igitur docui,
qualitates in elementis esse, & operari
absque respectu contrarietatis. Nunc ve¬
rò ad rerum systema descendo. Inpri¬
mis unitas, non est contraria binario,
quanquam recedant discreta, per alterita¬
tes. Pariter nec sursum nec deorsum, o¬
riens & occidens sunt contraria: sed si¬
tuum oppositiones, quae per respectus va¬
riant. Adeoque quod sursum est, alte¬
rius relatione, est infra; nec ideo auris
dextera sinistrae est contraria, quanquam
opposita. Etenim nec loquor de terminis
contradictoriis, qui tantum in habitudine
relativa contradicunt, non autem proprie¬
tates inimicas in rebus habent. Neque
item de privativis mihi sermo est. Imo
neque nego contraria in vi irascibili: sed
dumtaxat hoc unicum constanter affirmo.
Deum in natura non fecisse contraria,
quae per hostilitatem se mutuo interi¬
mant, aut aggrediantur. Sive, nego in
naturalibus proprietates contrarias. Id
est, Nego contraria positiva atque rea¬
lia, in serie actionum naturalium. Virtus
etenim oppositum habet sibi vitium, de
indole privantis. Nec etiam volatile con¬
trarium est reptili. Nam idem bombyx est
utrumque. Nec generatio ipsamet, est
contraria corruptioni: sed unicus semi¬
num fluxus, à puncto ad punctum, per
lassationem, ablationem, amissionem,
extinctionemve virium. Similiter nec ma¬
gnum parvo, neque rectum curvo est
contrarium. Cum unum & idem nunc
parvum, nunc magnum, rectum curvum¬
que esse queat. Idem esto de dulci &
amaro; duro, & molli: aspero, & glabro:
gravi, & levi: acuto, & obtuso: coagulato,
& resoluto: vel albo, & nigro. Sunt nam¬
que quaelibet rerum potestates, in se ab¬
solutae, nec respiciunt alias à se diversas.
Quia unumquodque est prout per se exsi¬
stit: quod autem opponantur à nobis, vel¬
ut ac si invicem dissentirent, id rebus est
ignotum, atque planè per accidens, seu
alienum. Interim securis non secat ligna,
aut culter scindit panem, propter contra¬
rietates aut hostilitates: sed unaquaeque
proprietas agit, sine reflexione ad oppo¬
sitam, quod agere est iussa. Stultum est
res contrariari velle, quibus nulla est odii,
dissidii, victoriae, aut superioritatis prae¬
tentio: ideoque nec ulla contrarietatis
intentio in natura. Agit propterea res
quaeque, prout est agere jussa. Non enim
intra testam ovi, clauditur bellum contra¬
rietatis, licet semen fluat per varias dis¬
positionum alteritates, longè ab invicem
dissimiles: Asservatur utrobique & per¬
manet unitas, & concordia naturae: quae
sibi nusquam contrariatur, imo horret
omne contrarium, & quicquid unitatem
turbat. Enimvero in semine vis est trans¬
mutativa aquae, exsistentis in terra horti;
atque sic unicà aqua illa transit in herbas
mille, calidas, acres, amaras, acidas, &
frigi¬