855
176 NATURA CONTRARIORUM
frigidas. Non enim, quod aliquod semen
sit contrarium succo sive aquae in terra:
aut acido invideat aliud acre simplex, sibi
vicinum: quod sibi minus respondeat in
symbolo unitatis. Absit. Procedunt enim
indifferenter ab initio vitali suorum se¬
minum, in quo non hospitantur contraria
hostilia. Accidentia enim cum sint dispo¬
sitiones seminum, sive entium absoluto¬
rum in se, nec relativorum; ideoque con¬
trarietates nescientium: sequuntur etiam
ductum suorum seminum, quorum sunt
organa, atque producta. Tabula ergo re¬
pugnantium, contraria tantum admittit
in vi sensitiva, & irascibili, liberè agen¬
tium. Secundo admittit privativa. Ter¬
tio denique quae contradicunt in terminis
relativis. Cum igitur absolutè in natura
non sint contraria, quam oscitanter hacte¬
nus sit itum, in complexionum figmen¬
tis & aegrorum sanationibus, viderint illi,
quos quandoque accusabunt, viduarum
atque pupillorum planctus, ob unicam
scilicet ignaviam, quod ethnicis doctri¬
nis stupidis subscripserint temerè. (39) Adeo¬
que naturae definitionem ne quidem hac¬
tenus noverint. Quam sic definio. Na¬
tura jussus est ille Dei, quo res est id, quod
est, & agit, quod agere jussa est. Sed istud
aptè. Quod Scholae propria aspernentur
theoremata: artemque theoricam venum¬
dare videantur; quam quoties lubet, non
sequuntur. Nam in Peste, & Malignis.
theriacam, aliaque non obscurè calida, ut
& sudorifera propinant, neglecta caloris
indicatione. Erysipelas quoque Aposte¬
matum maximè igneum (ut ajunt) appo¬
sita optima aqua vitae sanant. (40) Denique si
natura sui medicatrix morbos sua bonitate
superet, non autem qualitate pugnace;
ostendant quaeso, quale frigus sit in cor¬
pore febriente, quod calorem ejusdem
morbi statis horis interimat. Quinimo si
natura sit sui medicatrix, quid quaeso ne¬
cessum est, morbum terminari per crisin
sive iudicium: ubi nulla est lis, nec mor¬
bus ad judicium citatus, auditus aut ad¬
missus? ubi patiens in initio, seipso, pro¬
pè convalescentiam constituto, est pugna¬
cior? post multos nempe labores, dolo¬
res, ieiunia, vigilias, & evacuationes? Adeo
nunc necessariò potius succumbere, quàm
litem sua vi superare, atque vincere ho¬
stem deberet. Imo si vis ulla in limine co¬
gnita fuisset, de plano, ab initio iudicari
debuisset, ubi judicem & testes pro se ha¬
bebat, causamque aequam contra prodi¬
torem morbum. Saltem iniquum est, at¬
que cachinno dignum, quod ipse iudex
sit pars in crisi. Facessant ludicra in seriis.
Nam si Natura ignoret contraria (ut os¬
tendi) haec sanè non poterunt pugnare in
nobis, miniméque tantisper, dum creatura
est iuvaminis indiga, atque fuit morbus.
Univocum siquidem natura nostra sem¬
per operatur, sive res coagulatas resol¬
vat, sive demum resoluta coagulet. Non
secus enim atque pulvis Chrysoplycius,
qui plumbo duritiem, argento vivo &
stanno, difficilem liquationem dat, quam
utramque qualitatem ferro adimit. Non
sanè quod iste pulvis sit sibi, & metal¬
lis, quae perficit, in agendo contrarius:
Hísque addat, quod ipsis deest: unicus
nimirum praebeat singulis suas & longè
diversas dispositiones: quas credidere
contrarias, ut est durities in auro, tene¬
ritudini plumbi. (41) Cedat item Paracelsus,
quod solis similibus clauserit sanationem
omnem, contrariorum interim tempesta¬
tes admittendo. Et quantumvis similitu¬
do involvat familiaritatem, facilem re¬
medii susceptionem, unionem, ingres¬
sum, penetrationem propter conformita¬
tem symboli: attamen ignoravit bonus il¬
le vir, quod ista non sint agentia suffici¬
enter ad sanationem requisita: at saltem
media occasionalia, externa, sive conci¬
liatrices medelae. Qualis etiam est phar¬
maci puritas & subtilitas. (42) Quapropter
censeo, medicamen propriè, immediatè,
atque efficienter, consistere in Compe¬
tenti, sive Appropriato. Per quod nempe
natura à suo casu resurgit. Sunt rebus si¬
quidem