855
180 BLAS HUMANUM
quentia pressus, modo ductus, aut legi
subiectus: Sed prorsus liber, tam suo nu¬
tu & motu, quam quiete, indifferenter, &
aequè potenter movet cuncta. Suum ita¬
que esse immobile, non importat necessi¬
tatem Scholis requisitam; sed merum glo¬
riae suae beneplacitum. Suum enim (fiat)
in naturam abiit, quae deinceps seipsam
est movendo. Sic B. Gregorius terrae col¬
latam potestatem dicit, qua plantas de
se protrudat. Paganica itaque est doctri¬
na, ex Mathesi desumta, quae primum
motorem ad sui: perpetuam immobilita¬
tem necessitat, ut indesinenter omnia mo¬
veat. (4) Error Aristoteli indulgendus, non
Scholis Christianis, tyrones contami¬
nantibus. Alioqui enim naturaliter nul¬
lus fit motus, nisi à principio motivo,
quod caetera non movet, nisi per se ac
in seipso moveatur. Quinimo & artifi¬
cialibus atque naturalibus, si quid ab
externo motore moveatur, atque in eo
motu, ipse motor innitatur aliquo funda¬
mento immobili, puta, dum Nauta na¬
vim à ripa immobili per baculum abs¬
trudit, litus sive ripa non movet navim,
nec in se potestatem naturaliter motricem
continet: sed est medium dumtaxat, per
quod motor suum motum modificat.
In quod scilicet ipse motor tanquam in
fundum, se stabiliens, per pondus, & vires
agentes Matheseos, motum suum (qui
atioqui est totus mobilis, & movetur acti¬
vè) fabricat. Fortius sic namque, bom¬
barda, sphaeram explodit, si à tergo im¬
mohile resistens corpus habeat. At sane
ut istiud corpus non est motivum, sic
non nisi per absurdum, motorem immo¬
bilem requirit, ac motori primo, ineptè
aequiparatur. Imo in naturalibus termi¬
nis, motor primus, atque totalis, sit ac¬
census pulvis pyrius, qui ut moveatur,
nullam exposcit immobilitatem, sed ut
modificatè moveat, modificato organo
opus habet. Impertinens itaque est, pu¬
tare omnes motus, fieri à Deo, primo
motore, tanquam si baculo quodam, mo¬
ta universa moveret. Inpertinens est quo¬
que, dum investigatur, Si motor ut talis,
debeat necessariò esse immobilis, respon¬
deatur, quod motor primus modificabit
suum motum, & fortius movebit, si is sit
immobilis, vel nitatur contra immobile
fundamentum. Estne istud Christianam
Philosophiam docuisse? Enimvero indu¬
bium est, quin stellae per suum aspectum
varium, quem à motibus mendicant, in¬
fundant Blas motivum aquae, & aeris, ut
essent nobis in tempora, dies & annos. Deni¬
que, quod terra acceperit internum ini¬
tium propagandi plantas, ante natas stel¬
las. Bruta ergo, licet stellis posteriora;
horum tamen semina non sunt plantarum
semine ignobiliora, majorisve subiectio¬
nis vinculo, stellis annexa. Stellae quippe
erant ante sensitivorum creationem, ideo
opportunum fuit, quod hominum Blas
non quidem sequeretur ductum stella¬
rum: at saltem imitetur motum illarum,
non ut motricum: verùm non secus, atque
motu libero, sequimur vestigia veredarii.
Sic nempe viscera, fortè suos delegerunt
praecursores planetas. Vnumquodque
nempè viscus, ad typum sui Astri, intus
proprium sibi Blas format, quod & hinc
astrale dicitur. Eo quod imitetur coeli
vestigia, tam prioritate dierum, praecur¬
soris astri, quam legibus destinationum,
in natura. (6) Alioquin in infirmitatibus, ut
naturae omnis conatus, est symptomati¬
cus: sic tum Blas humanum praecedit, at¬
que praenunciat, futuras tempestates: ubi
alioquin in sanitate, Blas humanum sequi¬
tur ordinariò post insignes temporum vi¬
cissitudines. (7) Bruta vero, ut ante hominem
sunt in die creata: sic Blas illorum sem¬
per praecedit ac praecurrit ante Blas stel¬
larum. Quare multa prognostica meteo¬
ri, è belluis hauriuntur naturaliter. Et
accessit superstitio, quae auguria, & ha¬
ruspicia addidit credulis, & superstitio¬
sis. (8. Blas tamen quod voluntate anima¬
lium ad motum localem dirigitur, id
sanè nullo modo connexum est lationi
superae.