855
BLAS HUMANUM. 183
na est lux formalis, & modo & ipsa anima
sensitiva lucida, adeoque hujus exsuffla¬
tionem, mors evestigio sequitur. Quia
animae sensitiuae involuta est mens im¬
mortalis hominum, quae à morte avolat,
pereunte altera. Absit autem, quod lux
ista vitalis dicatur ignea, cremans, deva¬
stansque humidum radicale, hujusque
continua fuliginum foecunditate, cor &
arterias inquinet. Sed est lux formalis
(prout ante de formis dixi) neque enim
vitae essentiam intimam aliter unquam
describet, qui vitas rerum sormales etiam
in ecstasi vidisset. Quia verba desunt, &
nomina, quibus haec dicantur, tanquam
etymo à priori. Et licet Deus, alicui vitae
essentiam in concreto ostendisset, suum
tamen docendi honorem, nulli unquam
tribuet creaturae. Cum vita in abstracto,
sit Deus ipse incomprehensibilis. Sic nem¬
pe paulatim, cibus & potus in chylum
stomachi, chymum mesenterii, cruorem
venalem ac tandem per sanguinem arte¬
rialem, ad tenuissimum aethera, vitale spi¬
ritus, & animae substerniculum ascendit.
Quae commutatio, motum cordis praesup¬
ponit. Neque enim sat est, fermentum ef¬
ficienter esse effectivum, ut sanguis ani¬
metur & vertatur in spiritum, illumque
in sinu laevo cordis habitare: nisi motus
concurrat pulsatilis, assimulatus motui,
quo lac acidulum vera transmutatione in
butyrum mutatur. (24) Per motum nempè fit
sanguinis non quidem acidi, sed salsi ex¬
tenuatio, neque ideo in pinguedinem sive
butyrum vertitur: sed in spiritum vita¬
lem, de salis, adeoque de balsami natura :
ita nempe sanguis, per motum, calorem,
& fermentum, mutatur in aetheream so¬
bolem, luminis vitalis hospitium imme¬
diatum. "Quapropter sanguis, aqua & spiritus
idem sunt." Etenim si ista lux sit in spiritu,
hic verò deferatur per arterias in totum
corpus, debeatque lux ista, sibi utrobique
esse continua, cum sit luci proprium, alias
extingui. Ideo arteriae, apertae debebant
manere, ita quidem, ut nunquam com¬
pressae dudum maneant. Quare & pul¬
sum easdem dilatare conveniebat, nec ita
comprimi, ut tota arteria in se prorsus
concidat: duplici fortè, ac duriore, ideo
tunica, non injustè vestitur. Disconti¬
nuitas enim illius luminis in causa est
ut uno momento, suspensis pereat omnis
facultas princeps cerebri. Non autem,
quod tam cito spiritus è cerebro evanuis¬
set. Denique si motus pulsatilis non fie¬
ret, frigus lethale mox oboriretur, & rana
frigidores essemus. Adeo, etsi multa
hyemis spatio, sub luto, absque respira¬
tione victitent, non tamen citra pulsum.
Fermentum quoque sinistri sinus, non nisi
lenta tarditate, sanguinem suum transmu¬
tat, pigréque nimis, transmitteret quoquo
versus, atque idcirco, importunis spiri¬
tuum necessitatibus non satisfaceret. Fin¬
gamus enim, utrem odore imbutum, im¬
pleri autem liquore, ad sui dimidium.
Vix enim liquor ille rapiet lagenae odo¬
rem: sin vero concutiatur, confestim quo¬
que odor ille per minima liquoris se in¬
gerit. Sic nimirum, fermentum vitale si¬
nistri sinus, per motum cordis, statim san¬
guini datur, cumque & ad festinam obe¬
dientiam suae impressionis cogit. Lumen
enim à lumine facilè accenditur: ideoque
& sanguis iam animatus, facilè solaris
illius lampadis lumen arripit, & in so¬
bolem aetheream adsciscitur. Est itaque
Blas cordis, vitalis spiritus, & consequen¬
ter sui caloris fomes: spiritus verò sic
animatus, est cordis motor, in Scholis
penè neglectus: Ex consequenti quoque,
motus iste, fit propter necessarium in
solaribus constitutis calorem, & spiritus
fabricam. Non credam ergo, pulsum in¬
stitui, ob requisitam cordis refrigeratio¬
nem. Siquidem vitalia non militant sub
lethalibus frigoris insigniis, nec intendunt
frigus: sed dumtaxat meditantur vitalia.
Est nimirum frigus in nobis, mortis indi¬
cium, quia comes. Ideoque quidquid in
fonte vitae, frigus moliretur, ablationem
vitae intenderet, ut & monarchiae esset de¬
structi¬
Aa