184
BLAS
HUMANUM
structivùm,
tantum
abest,
quod
frigus
est
set
necessitatis,
&
contemperamenti
ergo.
Sine
pulsu
enim,
non
accenditur
nimium
calor:
sed
confestim
etiam
perstite
vita,
calor
interit.
Deceptae
enim
Scholae
sic
decernunt,
putantes,
ignem
elementalem,
in
compositionem
corporum,
&
intenso
sui
gradu
(extra
quem
ignis
esse
desinit)
ignem
in
corde
consistere,
&
quidem
cu¬
linarium,
cum
alias
longè
petendus,
concavo
lunae
ignis
ridiculus,
alioquin
ad
simplicium
ordinarium
constitutionem,
laxo
freno,
pro
lubitu
inferiorum,
&
con¬
tra
sui
indolem
deorsum,
per
tot
aeris
frigora,
incolumis,
non
delaberetur.
(25)
Ad¬
eoque
si
Scholae,
pro
calore
radicali,
ignem,
sub
lunae
circulo
fictitium,
intel¬
lexissent,
impertinenter
eundem
dicerent
in
nobis,
velut
lychnio
humidi
radicalis,
tantum
subsistere:
cum
aliàs
igneum
ele¬
mentum
(quod
fingunt
temere)
aequè
in
sulsè,
citra
alimenti
necessitatem,
&
con¬
sumtionem
vivere
somniant.
Ergo
Scho¬
lae
subaudiunt
in
corde,
esse
accensum
ignem
culinarium,
&
fuliginosum,
ma¬
gnoque
gradu
fervere,
adeoque
nisi
con¬
tinuò
novi
aeris
afflatu
temperetur,
&
fuligo
omnis
ab
hoc
igne
suscitata
even¬
tiletur:
periculum
esse
de
suffocatione,
combustione,
&
inflammatione.
Sic
nem¬
pe
falsae
authoritates,
falsa
pariunt
the¬
mata,
&
prae
ignorantia
causarum,
perie
runt
medendi
theoremata.
(26)
Meo
quidem
iudicio,
debebant
saltem
Scholae
meminis¬
se,
ipsum
flatum
follium
ignem
non
re¬
frigerare:
sed
magis
accendere.
Nec
vi¬
deo,
qua
ratione,
motus
animalium
sit
sibi
causa
refrigerationis.
Scio
denique
ignem
nullatenus
sociari
aliis
elementis,
per
minima
dissectis,
quin
in
instaini
ex¬
tinguatur.
Scio
quoque
impossibile
esse,
ignem
exsistere
posse,
qui
non
sit
verè
i¬
gnis,
&
summè
calidus.
Adeoque
si
natu¬
ra
moliretur
refrigerium
per
pulsum,
co¬
natum
ejus
esse
stultum,
vanum,
&
impos¬
sibilem.
Vnde
horrendum
sequitur,
Deum
in
finibus
sibi
propositis,
actualiter
erras¬
se.
Resipiscant
ergo
Scholae.
Caeterum,
debuit
festinata
esse
transmutatio
cruoris,
in
sanguinem,
&
hujus
in
spiritum
vita¬
lem,
ne
post
deliquia;
palpitationesque
(sub
quibus
celerrimae
illorum
spirituum
fiunt
infectiones
ac
dissipationes,
adeo
ut
fossulae
variolarum,
antè
non
conspicuae
confestim
appareant)
necessitata
velut
mors
ingruat.
Non
itaque,
è
longinquo
petendum,
differendumque
auxilium
fuit,
quod
praesto
exigitur.
(27)
Haec
nempe
est
ra¬
tio,
cur
in
febri
sit
pulsus
citatior,
non
au¬
tem
fuliginis
expulsio,
nec
refrigerii
avi¬
ditas.
(28)
Siquidem
ponatur
spina
in
apice
digiti
infixa,
statim
pulsus
durus,
fortis,
&
citatior,
pro
pulsus
autem
augmento
dein,
statim
proportionaliter
ubique
caloris,
non
autem
frigoris
incrementum
adest,
&
quidem
tam
ante,
quam
citra
fuliginum
nativitates.
Dein,
sub
febrium
intermit¬
tentium
initiis,
per
horas
aliquot,
ac
quamdiu
cunctatur
frigus,
pulsus
est
mi¬
nutus,
rarus,
depressus.
Adest
tamen
pu¬
tredo,
accensa
(si
verum
dixerint
Scholae)
ideoque
&
fuligo
praesens
in
Scholis,
est
causa
paroxysini,
sitiuntque
magnopere
in
frigore,
&
flavum
evomunt.
Ergo
&
com¬
pressio
pulsus
deberet
esse
creberrima,
totusque
pulsus
longe
celerrimus.
Maxi¬
me
quod
plerique
morientes,
in
febribus
istis,
pereant
sub
accessum
febrilem
in
fri¬
gore,
spirituum
penuria
ac
velut
suffoca¬
ti.
In
caloribus
autem
molestis,
etiam
in
erysipelate,
pruno,
igne
persico,
etc.
ex¬
candescit
spiritus
vitalis,
à
causa
morbifi¬
ca
lacessitus,
ac
velut
in
iram
provocatus.
Vt
patet
in
praefatis
accensionibus
topi¬
cis
etiam
causticis.
Vbi
alias
accensio
lu¬
minosa
temperata,
sub
harmonia
vitali,
quaqua
versus
elucet.
Imo
ut
sub
mor¬
tem,
vel
syncopen,
oculi
cornea
membra¬
na,
lumine
priva
cernitur,
non
antea
aestu¬
ante
igne.
Porro
quae
in
corde
incipitur,
sanguinis
in
spiritum
transmutatio,
in
ar¬
teriarum
decursu,
(seu
cordis
stomacho)
maturatur.
Nec
mirum
ideo,
in
liene,
tot
arteriis
secundo,
stabiliri
fermentum
pro
stomacho,