855
186 BLAS HUMANUM
pulsuum, atque aliam respirationis cau¬
sam esse, sive necessitatem, oportet. Per¬
cipimus nempe anhelandi necessitates; an¬
helitum quoque pro nutu modificamus,
& sibi comprimere in totum possunt ali¬
qui: Sed cur pulsuum necessitates magis
vitales & non minus urgentes non senti¬
mus? maximè cum sit vita, id est, origo
sensibilitatis, quae sola scilicet sentit o¬
mnem suam necessitatem, & sola nos ab
omni sensatione excludit. Quocirca hinc
conjicio, alias esse necessitates, veteri¬
bus ignotas. (33) Scio quidem, à sanguine ar¬
teriali, & à spiritu vitali, nullas explodi
faeces, sordes, aut superfluitates (ut suo
loco ostendam) fuligines verò deesse,
ubi non est adustio: sed quod cruor in
sui absumtione, spontaneo caloris du¬
ctu Gas producat ut aqua halitum. Illud¬
que Gas, (quod Scholae spiritum Jecoris,
sive naturalem cruoris indigetant) ne
cessariò subsequenter expelli, stat extra
controversiam. Alioquin enim homo,
propemodum prae frigore extinctus, ci¬
tius recalesceret, si per aliquot horas an¬
helitum contineret (intellige si anhelitus
ob refrigerium duceretur) attamen nec
illo quidem statu, anhelitum notabiliter
intermittit, sub poena mortis. Piscis et¬
iam pulmone caret, & anhelitu (bullae
enim, quas quandoque eructant, sunt fla¬
tus, sive ventositates digestionis, non au¬
tem anhelitus.) Ranae vero, & monstra
maris, vocem edentia, folliculos ha¬
bent, pulmonis officio fungentes, tametsi
pisces non sint ranis frigidiores: Imo ra¬
nae, atque hirundines, tota hyeme sub li¬
mo condiuntur, vivuntque sine anhelitu,
attamen non sine pulsu. Alius ergo usus
pulsuum, aliusque anhelitus, ac neuter ob¬
solum calorem: etenim in acutissimis &
calidissimis morbis, quoties nimirum an¬
helitus maximus, ac instar suspirii duci¬
tur, pulsus est parvus & celer, etiam con¬
stantibus viribus. Ergo non respondent,
usus anhelitus, & pulsus. Maximè quod
aptius refrigeremur, magno haustu fri¬
gidae affatim potae, quam si eadem quan¬
titas pluries pota sit. Plus inquam refo¬
cillamur unico suspirio, quam pluri¬
mis parvis & crebrioribus respirationi¬
bus. Perinde ac follis, magno atque con¬
tinuo flatu, plus praestat, quam minori¬
bus accuratis, licet pluribus. Vnde benè
trutinanti, atque judicioso viro, satis
constare potest, alium esse majoris mo¬
menti usum pulsuum: videlicet qui fer¬
mentum digestionum respicit. Quor¬
sum mechanicam repeto. (34) Scilicet, quod
tandem sub ultima digestione, totus san¬
guis noster pereat, exhaletque, nec post
se faecem ullam relinquat. Attamen,
quidquid per solum calorem exhalat
id universum tam in vivis, quam in in¬
animatis faecem post se relinquit (hanc
periti, caput mortuum appellant) quae
tandem faex sic tosta, carbonem exhi¬
bet. Est quippe actio caloris, ubique sim¬
plex univoca & homogenea ex se, diffe¬
rens effectu ratione materiae. Itaque si vi¬
talis cruor totus debeat in nobis sic dis¬
poni, ut totus tandem, citra caput mor¬
tuum diffletur, necesse fuit omninò, id a¬
lio contingere medio, quam caloris. A ër
vero semper, & ab initio ubique separator
aquarum fuit ab aquis. (35) Hoc fuit in Scholis
nescitum. Nempe quod totus cruor, ut in
Gas abeat, duobus alis ad volandum opus
habeat, aere & fermento. Quocirca atten¬
de, quoties aliquid cruoris in externo cor¬
poris ineptum fit, aut non sensim dispo¬
nitur, gradusque subit, ut totum per to¬
tum fiat volatile, & transvolabile, eo mo¬
mento iam scirrhi, nodi, & apostemata
sunt concepta: si vero parte interiori id
contingat: plerumque febres, apoplexiae,
epilepsiae, asthmata, dolores item, & mor¬
tes subsequuntur. Videamus ergo, quid
aer, quidve fermentum ad hoc conferat.
Inprimis, omnis terrae mucilago, quae
alias facilè vertitur in vermes, Item a¬
mylum, carnes, pisces, &c. semel glacia¬
ta, eo ipso muccaginem amittunt, &
in aquam redeunt. Quatenus aer semel
glaciei