855
BLAS HUMANUM. 189
tis, agitatur: ita nec respiratione opus
fuit. Siquidem anhelitu liberè egere po¬
rerant animalia, quorum cruor caloris ti¬
more caret. Eo quod à calore sit insepara¬
bile, quod cruoris parte aquosiore exha¬
lata, residuum grumescat, ac tandem in sic¬
cam molem degeneret, nisi incessato aeris
attractu & connubio in toro pulmonis
& thoracis, sulfuri cruoris ipse aer com¬
misceretur, velut aquarum separator, &
sulfur efferret, in ultimo sui esse, mutatum,
unà cum aqueo vapore, per Gas insensile
transpiratum. (46) Istud non fuit nudum refri¬
gerii munus (quamquam sit in Scholis sic
putatum, quae cuncta calore & frigore me¬
tiri sunt solitae) sed adjuncto arteriarum
vitali fermento (hactenus fortè, ac potissi¬
mum arteriae, venis per totum corpus comi¬
tantur) fuit majoris momenti, atque necessi¬
tatis opus. Adeoque nec pulsus, est plus
ad difflandas fuligines cruoris quam san¬
guinis, nec vice versa; sed merè potissi¬
mum inservit, (praeter fabricam, illumi¬
nationem, & continuitatem vitalis spiri¬
tus) ad pręparandum sanguinem in exspi¬
rationem citra caput mortuum, quod
quidem prorsus naturae requisitum. Non
quidem ad fugandas fuligines calore par¬
tas (quanquam nulla fuligo ex udis exha¬
let propriè) sed potius ad impediendum,
ne caloris opera ordinaria, vapores, (quos
vocant fuligines indistinctim) generentur.
Aut proprius loquendo, ne vaporibus,
è cruore discedentibus, caetera cruoris
pars inspissata, perniciem totalem faciat.
(47) Quorsum aspice, quod dolente, calente,
& vulnerato digito, statim insolitus eo
loci pulsus se proferat, eo quod aeri in¬
gressus, ad extra venatum ibidem cruo¬
rem, & in labris detentum, sit impeditus.
timorque est, ne sanguis concrescat, &
in pus solidescat. (48) Facto autem pure, is
timor minuitur, quia in facto sistit. An¬
te vulnus enim, occcultus pulsus, mox
violentus ibidem oboritur, etiam ante¬
quam calor, vel praesupposita fuligo ades¬
sent. Pariter quoque, mox atque inter¬
nis membranis, nox aliqua ingruit, arte¬
ria statim mirum in modum, toto indure¬
scit homine, pulsumque durum, tentum,
vibratum, imo & serratilem effert. (49) Nul¬
latenus autem (ut Scholae autumant)
quod arteria siccetur ut in corde prae¬
nunciet, ac medenti aperiat, qualitatem
ac naturam partis affectae. (Quod ridi¬
culum) natura namque ubique incumbit
causis intentionaliter maturandis, promo¬
vendis, vel amovendis: nequaquam au¬
tem edendis signis pathologicis, diagno¬
sticis vel prognosticis. Sunt enim haec
signa per accidens ac praeter intentum,
naturae à medente notata & observata.
Si namque in progressu naturae, contin¬
gens, trahatur in nostram cognitionem, id
illi est per accidens, & totum exoticum,
quae nil (exceptis astris,) cum intentione
praenunciandi operatur. Sed quidquid fa¬
cit, id ex jussu est, qui est proprietas dotalis
eius. Non igitur arteria pulsum profert
durum, eo quod ipsa aridior, & siccior facta
sit; quoniam nulla spes esset, post sicci¬
tatem membranae, mollioris unquam pul¬
sus; ut nec rehumectationis partis semel
exsiccatae. Testis sit senectus ipsa, arida
& exsucca. Nec denique canalis aut tu¬
bus arteriae, indurescit in signum: sed in
causam, finem atque media, alterius in¬
tenti: Nimirum si verum est Scholarum
documentum, quod arteriae pulsent ob¬
finem attrahendi aeris cor refrigerantis,
certè si sui illius documenti perpetuae me¬
mores essent ut deberent, saltem illa ten¬
tionis duritie, commodius aerem inspira¬
rent arteriae; cum alioqui mollis arteria
attrahendo concidat, vermiculans, atque
undosa in se labatur, atque adeo, os ejus,
quod in duritie hiat, in laxitate clauditur.
(50) Induratus ergo pulsus, indicat contractam,
non autem exsiccatam arteriam. Si ete¬
nim pulsus ad hoc ederetur, ut defectus
ac partium qualitas proderentur, certè in
apoplexia esset pulsus mollissimus (quia
cerebrum pars tota medullaris statuetur
offensum) qui ibidem semper est durus,
& for¬