855
190 BLAS HUMANUM
& fortis. Sic & ossifragium, pulsum face¬
ret omnium durissimum. Et pure iam fa¬
cto, major & crebrior pulsus esset, quam
dum fit. (51) Eo quod praecedens labor, spiri¬
tus egestatem peperit, & praesens pus sive
putredo difflatione celeri eget. Pariter
in phlegmone, systole opportunior, lon¬
geque manifestior esset, quam diastole,
Quae cum in facti veritate non sic se ha¬
beant, necesse est, Scholas in finibus pul¬
suum errasse. Quin etiam tunica arte¬
riae, in ad ventum sudoris utut antea du¬
rior fuerit, iterum mollescit, cum scilicet
major esset explodendae fuliginis necessi¬
tas, quam attrahendi aeris. Deberet in¬
quam arteria tum patula esse, atque du¬
rior cum crebra compressione: non au¬
tem magno pulsu, undarum more, lentius
concidere. In affectibus pulmonis de¬
mum, cordi vicini, tot venis, arteriis, &
cartilaginibus undequaque referti, laxus
& undosus est pulsus, & in puris vomica
cum aliquali intermissione. Pulmo in¬
quam, suis fuliginis explosionibus, oppor¬
tunc importunissimus, indigeret pulsu
durissimo, tensissimo, & fortissimo. An¬
forte duplex arteriae tunica, sudore futu¬
ro iam est imbuta? hactenus madore alie¬
no mollescit? alias madoris expers? An
duritiem, post horam sudoris reassumet?
suique siccitatem alternata mollitie ad
lubitum ferè compensabit? Quam enim
imbecillitatis plena sunt medendi theore¬
mata Scholarum? Siquidem in praefatis
pulmoniacis, laxissima arteria & pulsus
undosus, nobis patefaciunt, in obsequium
thoracis anhelitum dari. Natura enim
conscia est, non opus fore citato pulsu,
ut neque tenta arteria, ubi pro pectore
primum ac consequenter, sive secunda¬
rio, pro reliquo corpore, anhelitus suum
munus suscepit; eo ipso nobis ostendi¬
tur, usus anhelitus alio fine, aliaque parte,
quam quibus pulsus est praefectus. Quo¬
ties itaque plurimo aere, pro cruore per
venas disperso, opus est, ut volatilizet id,
quod minatur obduratum iri, toties se
stringit, tendit, contrahitque arteria, non
autem siccatur. Attrahitur autem aer ille,
non pro nutrimento spirituum, vel fuli¬
ginum explosione: at omnino ut qui in se
est, separator aquarum ab aquis, fermen¬
to digestionis ultimae calcar addat, ut to¬
tum liquorem nutrititium, post sui mu¬
nia expellat, citra ullam sui residentiam.
Igitur aer inspiratus, inservit huic fer¬
mento, non pro refrigerio, non pro cibo
spiritus, ut neque pro fuliginum folle.
Alioqui etiam laxitas arteriae, in capax est
ut sat inspiraret aeris. Futurus vero prae¬
paratusque sudor, cum iam in se sit vola¬
tilis, & latice tenus praesto effluat, non re¬
quirit laboris plurimum, nec arteriae , in¬
durationem. Labentibus enim viribus,
ante vermiculantem undosus est. Debi¬
litata quippe natura, non meditatur am¬
plius magnum laborem. Apoplecticus au¬
tem, est maxime & longe durissimus pul¬
suum: ac potissimum sub mortem. Id
volunt Scholae fieri, quod pulsus & anhe¬
litus eadem esset, ac individua necessi¬
tas, atque finis. Quatenus (ajunt) cor¬
volet compensare defectum anhelitus. At
syncopes virginum uterinae, quibus anhe¬
litus est exstinctus, viresque validae (nam
inde resurgunt plerumque) pulsus mini¬
mi sunt, in redargutionem praecedentis do¬
ctrinae. Sic pariter pulmonariorum pulsus,
undosus, & languidus, quibus tamen na¬
tura deberet satagere penuriae anhelitus.
In apoplexia autem, cur durus & magnus
sit pulsus, rimandum ex natura morbi¬
Quam ex professo libro & lithiasi semel
attingam. Nunc rei propinquitate duos
aphorismos exponam. (52) Quorum primus
est: "Dum pus fit, major labor & dolor, quam
facto pure." Omne apostema in pus desinens,
continet necessariò aciditatem, quae cruo¬
rem in grumum cogit. Ideoque deinceps
incapax est transpirationis: quocirca na¬
tura omnem movet lapidem, arteriasque
concitat & anhelitum, ut per aerem fer¬
menta praepediant ejusmodi effectum: Ac
tandem nil proficiens, cessat ab isto co¬
natu.