BLAS
HUMANUM.
191
natu.
Etenim
nedum
cruor,
quatenus
grumescit,
naturae
infestus,
sed
quatenus
extraneum
continet
aliquid,
(aliàs
nam¬
que
non
fieret
apostema)
Acidi
enim
pro¬
prium
est
omne
alimentarium
immedia¬
tum
coagulare;
Hinc
pus.
Rectius
quam
Galenus
ergo
Hippoc.
dixit:
"Non
calidum
aut
frigidum,
etc.
sunt
morbi:
sed
acidum
acre,
amarum,
&
ponticum."
Vulnus
namque
simulatque
corruptionem
sentit,
labra
tument
sua,
&
pus
fit,
nisi
violentior
vis
peius,
sive
Ichor
saniemve
mamare
cogat.
Pus
autem
Idiotis,
bona
vulneris
digestio
dicitur,
id
minus
malum
rectius
censen¬
dum.
Verum
si
vulnus
sit
recens,
ac
bal¬
samo
à
corruptione
munitur,
non
adve¬
nit
pus.
At
cum
fundum,
vel
labra
acor,
putredinis
index
contrahit,
fit
pus.
Saepè
enim
vermes
in
vulneribus
ob
putredi¬
nem
conspicui.
In
culinis,
si
carnes
cor¬
rumpi
incipiant,
illarum
iuscula
acescunt.
(53)
Quapropter
omnis
potio
vulneraria,
oc¬
cultum
alkali,
&
quidem
volatile,
in
se
contineat
oportet,
si
accidentibus,
ex
cor¬
ruptione
acoris
natis,
resistere
debeat.
Quatenus
alkali
quod
vis
omnem
acidi¬
tatem,
quam
attingit,
perimit.
Sic
nempe¬
lapis
cancrorum
diureticus
est,
&
vulne¬
rarius,
quod
satis
constat.
Nam
vino
ma¬
ceratus,
post
diem,
sapit
lixivium.
(54)
Alter
aphorismus
dicit:
"Ventres,
natura
hyeme
ca¬
lidiores,
quam
aestate."
κοιλίας
enim
cavita¬
tes
sonat,
non
ventres.
Supposititius
est,
non
conformis
vicinis,
nec
genio
senis
congruus.
Primario
salsus
est
denique.
Nam
hyeme
edo
calida,
bibo
non
saltem
frigida.
Attamen
à
pastu
frigeo
intus.
Quorum
nullum
aestate
sentio.
In
tangi¬
bilibus
enim
tactum
judicem
sumo.
Ex¬
cusant
Scholae,
ajuntque
exterum
frigus
intropellere
calorem
nostrum,
unde
feli¬
cior
digestio.
Inprimis
sat
alibi
docui,
di¬
gestionem
non
à
calore
esse.
Deinde
à
pa¬
stu,
hyeme
magis
intus
frigus
quam
aesta¬
te
sentitur.
(55)
Fateor
equidem,
omnem
ca¬
lorem
esse
à
spiritu
vitali
sanguinis.
Si
itaque
per
frigus,
spiritus
cum
sanguine
intrò
pellatur,
periculum
suffocationis
erit,
pulsusque
indicium
daret,
si
fuligi¬
nes
expellendae
usum
pulsus
importent.
Item
major
&
velocior
pulsus
esset
hye¬
me
quam
aestate,
si
vera
sit
Scholarum
hy¬
pothesis.
Sed
consequens
est
falsum:
ergo
&
hypothesis.
Sin
solitarium
calorem,
absque
spiritu,
intrò
fugere
velint.
Iam
inviti
admittent,
idem
accidens
per
subie¬
cta
migrare.
Tandem
quorsum
calor
ad
suum
fontem
intro
iret?
Et
quidem
ge¬
neraliter
in
omnibus
id
hyeme
fieret?
An
enim
Cor
sanum,
quod
prae
caloris
abun¬
dantia
&
fuliginum
metu,
continua
ne¬
cessitate
pulsaret,
non
poterit
ob
hye¬
mem
sibi
de
caloris
sufficientia
provide¬
re?
vel
quare
non
cessat
pulsando
potius,
quam
quod
calorem
à
se
dimissum,
prae¬
egestate
ordinaria
repetat?
Haec
levi
pe¬
de
pro
more
transiliunt
Scholae.
(56)
Dicunt
enim,
copiosius
alimentum
hyeme
absu¬
mi
quam
aestate,
propter
abundantiam
caloris.
Et
iterum,
copiosiorem
calorem
hyeme
augurantur,
ex
pluris
alimenti
in¬
digentia.
Idem
nempe,
&
eodem
respe¬
ctu,
esset
causa
&
effectus
ejusdem.
Pater
&
Filius,
antè
&
post
respectu
sui.
Ego
vero
aerem
incuso.
Qui
quoties
frigidior
est,
etiam
est
suae
naturali
qualitati
vici¬
nior
&
separator
aquarum
potior,
adeo¬
que
cruorem
magis
in
Gas
volatilizat,
quo
aer
est
frigidior.
Non
secus
atque
de
navigantibus
est
dictum.
Alioqui
so¬
mnia
Scholarum
evanescunt,
quoad
ca¬
lorem,
cavitatum,
&
puteorum
per
instru¬
mentum,
dimetiens
ambientis
qualitates.
Quoad
ventrem
humanum
autem,
simili¬
ter,
si
degat
in
hypocausto
subtepido.
Sensus
autem
organa,
nequeunt
momen¬
ta
caloris
exquisitè
distinguere,
ubi
est
se¬
mestre
intervallum.
Quia
stant
ipsamet
tempestatum
alterationibus
obnoxia.
Id¬
eo
&
applicatio
sensibilium,
ad
organum
sensus,
diversa
statione
fallax
est.
Viden¬
tur
quoque
stomachi
hyeme
calidiores,
eo
quod
pluris
alimenti
egemus.
Nec
mi¬
rum,
quia
aestate
proinde
liberalius
bibi¬
tur.
Bb
3