855
ENDEMICA. 193
potius expulsionis usum augeret, quam
refrigerio cordis satisfaceret. Stante ergo
fuliginum hypothesi, aer forinsecus nul¬
latenus trahitur per arterias intro, adeo¬
que Scholae incircumspectè sua dictitant,
& invicem sibi tamen subscribunt. (5) Quin¬
imo ex eadem hypothesi sequitur, quod
per se non elevetur arteria atque prima¬
riò: sed tantum principaliter elevetur ut
concidat, ea denique opera sarcinam de
ponat, pellatque suffocationis metum.
Cum iste finis pulsuum esset praecipuus,
alter verò qui est refrigerii, sit respectu
prioris secundarius. Denique si arteriae,
aerem intro sugerent, ad quem quaeso fi¬
nem id fieret, cum magis noceret quàm
prodesset crudioris endemici aeris suctus?
Etenim non propter refrigerium cordis:
cum singuli pulsus vix tantillum, minimis,
& extremis arteriarum osculis, de aere
allicerent, quod tractu celerius, mox dein,
per arteriae depressionem non explodere¬
tur? Imio citissimè, eo ipso sic fuligini es¬
set counitum, & calefactum à sanguine
arteriali, ut nequicquam inde refrigerii
cor in se sentiret: cum praecipuè non uni¬
co attractu aer isthac, à pelle ad cor per¬
geret, sed multiplici arteriae depressione
intercedente sic in via incalesceret, ut o¬
mnem refrigerii spem eluderet. Quocir¬
ca, si arteriae aerem forinsecus allicerent,
necessariò semper elevatio arteriae, longè
depressionem superaret velocitate & ma¬
gnitudine: quod abusivum est. Vt etiam,
quod aer refrigerii qualitatem servaret
impollutam, per tot anfractus arteria¬
rum sensim introductus. Denique nec ar¬
teria traheret aerem, ut exinde spiritus
vitalis augmentum sumat. Quoniam, con¬
sensu Scholarum, spiritus vitalis non ex
aere; sed è vapore cruoris fit, in corde ad
extremum elaborati, ac vitali facultate in¬
signiti. Hebesque sit affirmatio, quae sup¬
ponit, spiritum vitalem nutriri simplici
elemento. Dum nutrimur iisdem, quibus
generamur. Quapropter cum aer intro¬
tractus, sit corpus elementale, non habeat
naturam spiritus sanguinei, ut nec huma¬
na determinatione aer unquam possit in¬
dividuari, non poterit nutrire corpus con¬
cretum. Vt suo loco docui. Quin semper
universalis elementi proprietates servet,
non autem Archei conditionem acquirat.
Aer enim, nec nobis affinis nec vitalis est
lucis capax. Ideoque arteria horrebit ex¬
oticum, nec prius debitis officinis clabo¬
ratum aera in sui familiam adsciscere: nec
attentat natura aliquid frustra; ut neque
aerem praeparare, ut fiat id, quorsum pla¬
nè possibilem non habet inclinationem.
Frustra alioqui, per tot digestionum ap¬
paratus viscerum dispendia & officinas,
spiritus vitalis fieret, si tam levi compen¬
dio, & citra usuram de foris maturetur.
Decepit enim Scholas, quod hactenus cre¬
ditum sit, Ignem necessariò aere nutriri:
idcirco & spiritum vitalem, ut omnis ca¬
loris nostri authorem, indigere pro sui
cibo, aeris elemento. Ast, iam superius
elucidavi, Ignem nec substantiam esse,
nec nutriri aere, imo neque re combusti¬
bili: nisi quod properando ad fines suae
destinationis, requirat inflammabile pro
obiecto: non autem pro nutrimento. De¬
fectu quoque obiecti, perit in instanti,
dum suae destinationis finem est assecu¬
tus. Quippè cum nec substantia sit, nec
accidens, perit quoque defectu obiecti:
eo quod suum obiectum sit quoque ejus
subiectum. Adeoque & istud est sibi sin¬
gularissimum, & hactenus nescitum. (6) Ces¬
sat ergo finis, ob quem traheretur aer ex¬
ternus, per pellem in arterias, cessat mo¬
dus, cessatque possibilitas, stante fuligi¬
num hypothesi. Denique si arteria sugat
aerem per pulsum, indifferenter sugeret,
& endemica promiscuè, adeoque nocua
esset ejusmodi attractio. Quod falsum
frequenti experientiâ adnotavi. (7) Praeci¬
puè quod quoties pestis peregrina defo¬
ris contrahitur per anhelitum, ejus adapta¬
tio non fit, nisi iuxta stomachum. Quod
per sensum loci, anxietates, vomitum, su¬
spiria, Cephalalgias, & deliria palam fit.
Adeo¬
Bb 2